Casus Turres Geminae ostendit quid sit Islam
Casus Turrium Geminarum ostendit quid sit Islam.
Columbianus quidam Zapata, qui in fidem Muslimicam conuersus est ante XVI iam annos, hodie imam ,id est dux, huius prouinciae creatus est. is de se dicit et muslimum et tropicalem et libero arbitrio utentem.
sententia eius, casus Turrium Geminarum ostendit Occidenti quid sit Islam; item domini Bush, et pater et filius, increuerunt eius famam. plerique enim in mente habebant hanc fidem esse tantum deserta, feminas et hostias sese rumpentes. quod est contrarium, imam Zapata ait Islam esse religionem pacis amantem.
quod superest, iam in Columbia numerantur XL millia muslimorum qui officia propria eius religionis curant; ut 1.6 milliones qui toto in orbe Muhammedi Prophetae credunt.
Scripsit Quintus Gaetulius Bogotensis
|