Annus
2 0 0 6


05


ITALOS OPINIONE PLUS COCAINI CONSUMERE

Padum fluvium cocaino esse infectum

Mirati sunt quidam Itali investigatores, cum aquam Padi fluvii analysi chemicae subiecissent: Pado Italiae flumine omnium maximo cottidie quattuor chiliogramma cocaini volvuntur versus mare Hadriaticum. Tanta copia huius veneni psychotropici constat fere 240.000 (ducentis quadraginta milibus) euronum. Analysi factâ computationes cocaini consumpti statisticae sunt corrigendae: Itali multo maiorem copiam cocaini consumunt quam investigatores erant opinati.


In Pado Italiae fluvio maximo inventam esse magnam concentrationem drogae cocaini.

Mediolano ex urbe – Eos chemistas, qui duce Hectoris (Ettore) Zuccato laborant in Mediolanensi Instituto investigationis pharmacologicae a Mario Negri appellato, nulla substantia fugit fallit praeterit in aquam Padi fluminis infusa: Novâ methodo analyticâ iidem Itali scientistae aquam Padanam tam accuratê disquisiverunt, ut invenirent cuiuscumque substantiae partem grammi vel milliardesimam.

In analysi faciendâ maximopere attenderunt ad ecgoninum benzoylicum investigandum, substantiam metabolicam, quae cocaino consumpto in corpore humano oritur et postea excernitur. Eadem per cloacas immittitur fluvio. Sed pharmacologi Mediolanenses indagaverunt etiam cocainum purum.

Copiis cocaini Pado contenti mensuratis non solum investigatores Mediolanenses, sed etiam ceteri Itali stupefacti sunt: Nam ex iisdem mensurationibus sequitur veram copiam drogarum in regione Padanâ consumptarum esse multo maiorem quam copiam officialibus in libellis statisticis indicatam. Civibus officialiter interrogatis enuntiatum erat cottidie consumi circiter 15.000 (quindecim milia) dosium cocaini, idque praecipuê ab adulescentibus et iuvenibus, quorum aetas esset inter 15 et 34 annos.

At ex analysi aquae Padanae Zuccatianâ concludendum est Italos Padanos cottidie consumere portiones cocaini fere 40.000 (quadraginta milia). Ergo consumptus cocaini verus est triplo fere maior quam officialiter indicatus.

Analysin Padanam analysibus in reliquâ Italiâ factis confirmari.

Hector Zuccato autem opinatur Italos revera fortasse etiam plus cocaini consumere. Nam fieri potuisse, ut nonnullas partes cocaini in fluvio amissas esse aut in fundo fluminis subsedisse. Ceterum quantitatem cocaini opinione multo maiorem inventam non eo explicari posse, quod per hypothesin supponantur nonnulli mercatores drogarum clandestini timore astynomorum affecti subito totam mercem suam in aliquam sellam familiaricam infudisse. Si talis res facta esset, a chemistis inventa esset multo maior copia cocaini puri.

Ut analysin suam probarent, pharmacologi Mediolanenses etiam in reliquâ Italiâ disquisiverunt aquam cloacarum urbium mediocris magnitudinis. Ut fuerat exspectandum, in ipsis urbium defluviis maiores copiae cocaini inventae sunt quam in aquâ fluviatili defluvia diluente. At quod calculando respexerunt diluitiones aquae defluviorum et aquae fluviatilis inter se differentes, Zuccatiani in ceteris Italiae regionibus similes copias cocaini consumi ac in regione Padanâ demonstraverunt.

Haec ratio analytica ab investigatoribus Mediolanensibus iam antea probata erat optimo cum successu: Nam similibus analysibus factis iidem demonstraverant, in aquâ Padanâ quantae copiae inessent medicamentorum, quae non emi possent nisi praecepto medico. Hae enim copiae exactê mensuratae bene congruerant cum copiis medicamentorum consumptis, quae indicatae erant praeceptis medicis.

Zuccatiana autem analysis aquatica si exculta erit, „fiet methodus velox vilisque, qua mensurentur copiae drogarum in qualibet regione consumptarum", ut scribunt investigatores Mediolanenses in periodico scientifico, c.t. „Environmental Health".

Hanc relationem d. 5. m.Aug. a.2005 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae