Annus
2 0 0 6


03

INSULA FORMOSA

Gongrum in ôs puellae insiluisse – vitam puellae periclitari

In Insulâ Formôsâ (i.e. Taiwan) quaedam puella triennis infestata est a gongro, id est anguillâ marinâ. Idem piscis in ôs puellae insiluit. Nunc medici luctantur pro vitâ puellae.

Taipeh ex Urbe – Relator actorum diurnorum, q.t. „Apple Daily" rettulit patrem puellae triennis gongros, quos ante mensem in mari ceperat, voluisse parare comedendos. Cum vir pisces esset necaturus, unum ex gongris e manu elapsum insiluisse in puellae aspectantis ôs apertum. Pater quamvis gongrum statim ex ore puellae extraheret, tamen capite piscino iam graviter laesum esse puellae oesophagum.

Eandem illatam esse in nosocomii Taipehiensis stationem intensivam. Cum infectio esset gravata, bis sectionem chirurgicam factam esse in collo pectoreque. Porro diurnarius refert necessarium esse, ut puella nutriretur specillo, statum eius esse criticum.

Hanc relationem d.3. m.Sept. a.2006 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae