16
IMPETÛS MARTIUM
Autocinetum arrodi a martibus
Capula, utres, densaturae: Martes (quod nomen ex falsâ lectione exortum est, sed a zoologis generaliter adhibetur: martes,-is f.; nomina antiqua significationis parum certae sunt meles,-is f. et ictis,-idis f., adn. interpretis) petunt autocinetorum partes molliores. Hae bestiolae rapaces autocinetum interdum ex integro faciunt immobile, saepe assecuratio non solvit pecuniam damni resarciendi. Sed nonnullis technis autocinetum potest servari.
Martes in motro autocineti versans: Non omnia antidota esse efficacia
|
Monaco ex urbe Bavariae – Martes autocineta statuta libenter referunt ad biotopum suum. Eaedem maximê diligunt anulos cummeos, capula electrica, utres refrigeratri. Martes quamvis pusillae (pondere trium chiliogrammorum, longitudine septuaginta cm) tamen sine ullâ difficultate faciunt immobile vehiculum aliquot tonnas pendens. Materiae molliores raro resistunt 38 (duodequadraginta) dentibus acribus huius bestiolae. Antidota solent commendari capilli canini et lapilli latrinales et globuli tinearum, quibus martes fugentur. At Maximilianus Maurer membrum coetûs autocinetici ADAC talia reprobat: „Gerrae. Iam si semel per pluviam vectus eris, odoramenta illa vapescent".
Praeterea investigatores martium invenerunt has bestiolas versatiles celeriter consuescere odores novos. Stephanus autem Kerbl, technicus autocinetici coetûs Austriaci: „Prodest interdum sŏlo areae stativae imponere filum reticulatum, quia martes vitare solent sŏlum iniucundae flexibilitatis". Tale tutamentum, quo martes arceantur, emi potest omni in supervenalicio aedificatorio. Saltim capula accensiva possunt obtegi tubis insectis, qui sunt durâ materiâ plasticâ constructi. Praeterea Germanicus coetus autocineticus (ADAC) praebet „sensoria martes arcendi", quibus sex per spatium motrale distributis martes invadentes percutiantur ictu electrico.
Commendari, ut motrum lavetur.
Homines periti affirmant instrumenta ultrasonica multum valere ad martes ab autocinetis arcendas. Undas ultrasonicas ab homine non audiri, sed martibus esse iniucundas, ut iisdem arceantur ab autocinetis. Hoc dicitur theoreticê. At in praxi nonnullae martes celeriter consuescunt talem strepitum altae frequentiae.
Si quod autocinetum a marte est morsum, assecuratio pecuniam non solvit ad damnum resarciendum, nisi hoc expressis verbis in contractu est constitutum. "Portione propriâ subtractâ" Maurer inquit „nulli sumptûs solvuntur nisi ii, qui directê effecta sunt martium morsibus. Talia sunt e.g. capula accensiva morsu divisa aut mattae discissae".
E contrario assecuratio non solvit pro detrimentis secundariis. Etiam non pro motri lavatione subtili, quae facienda est postquam aliquae martes motrum autocineti perquisivit. Nam si quae martes spectrum suum praedatorium dilataverit autocineto, necesse erit motrum purgetur radiatro vaporali. „Bestiolae enim" Maurer inquit „odoramenta in motro autocineti secernunt, ut signent regionem suam venandi. Quae odoramenta ab aliis martibus si olfiunt, eaedem rivales fiunt pugnaciores. Eo saepius mordent motra autocinetica".
Hanc relationem d.16. m.Aug. a.2006 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/
Scripsit Nicolaus Gross
|