Annus
2 0 0 6


QUAERUNTUR AEMULATORES SACERDOTIS MAXIMILIANI KOLBE

QUAERUNTUR AEMULATORES SACERDOTIS MAXIMILIANI KOLBE

Ut salutem Columbianis diu captis afferant, quaeruntur per interrete qui pro eis locum sumant.

Die 14 mensis Augusti, anni 1941, cum e carcere Auschwitz quidam fugisset, uisum est duci facinus uindicare in decem uinctos. hic electus decimus uir alte plorabat uxorem miserosque filios. talia audiens quidam e grege exiit dicens ‘sacerdos sum Catholicus et iam uetus: sumere uolo locum istius’. sic fecit et die ipso mortuus est. hic uir fuit Maximilianus Kolbe.

Hodie, cum sint Columbiani capti 4015, philosophi quidam et theologi constituerunt uestigia domini Kolbe sequi. consilio suscepto, quaerunt per interrete qui sponte sua in captiuitatem ineant salutemque afferant diu captis. duas post septimanas iam sunt qui uocem clamantium audiant et dicant se esse paratos. inter quos numeratur sacerdos, cui episcopus imperauit consilium mutare, cum tam rari essent nunc in terris ministri Dei.

Huius consilii auctores aiunt se uelle crudelem captiuitatis seriem in Columbia rumpere et sic Iesu exemplum intellegere. post clamatum ad gentes, sermones dabunt cum familiaribus ut sententiam cuiusque habeant, nec non cum captatoribus et qui rem publicam ducunt.

10-16 Sept. a. 2006 in periodico ‘El Espectador’

Scripsit Quintus Gaetulius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae