Annus
2 0 0 6


29

AEMULATIO AMATORIA

Puellam aemulam autocineto vectam esse rapidissimê – puellâ rivali in operculo motrali iacente

In Francogalliâ quaedam iuvenca caeco furore affecta autocineto per complura chiliometra vecta est rapidissimê – cum in autocineti operculo motrali (Angl. engine hood, bonnet) iacêret amata amici sui. Iudex nunc istam autocinetistriam temerariam poenâ affêcit haud levi.

Meluno ex urbe Francogalliae – Iudex poenalis Melunensis probavit nocentem esse Claram K. 19 annos natam, quod puellam rivalem in periculum adduxisset et violasset. Eandem mense Augusto ineunte autocineto rapidissimê profectam esse, cum rivalis puella 18 annos nata ad operculum motrale nixa nudîs manibus vellet infringere vitrum antiaërium (Angl.wind-screen, windshield).

Antequam Clara furiosa ab astyphylacibus retenta esset, eandem per 8 chiliometra vectam esse velocitate 90 chiliometrorum horalium. In autocineto gubernando rotam moderatricem quam vehementissimê huc illuc movisse, ut rivalis sua de autocineto decuteretur. Itaque Clara nunc punita est custodiâ quinque mensium (in probationem) et diplomatis gubernatorii privatione semestrali.

Clarae gubernatricis consobrina, quae cum eâdem in autocineto consederat rettulit ream gubernantem telephonasse et photographemata Malaicae puellae rivalis fecisse. Praeterea Claram radiophoni sonos musicos quam fortissimê exauxisse, ne audirentur clamores Malaicae in operculo motrali iacentis.

Pes autem Malaicae convectricis non voluntariae inter vectionem infernalem cum sŏlum attigisset, genu luxatum est. Malaica dixit se non iam potuisse de operculo motrali desilire, quia capilli sui vitritergio (vitritergium,-ii n. Angl. windscreen wiper) essent implicati. Eadem a iudice est damnata 300 euronibus in probationem et vitri antiaerii reparandi sumptibus solvendis.

Hanc relationem d. 29.m.Aug. a.2006 in periodico interretiali, c.t. „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/


Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae