Annus
2 0 0 6


29

HELVETIA

Puellam quinquennem a discipulis constupratam esse

Helvetii tumultuantur de scelere crudelissimo nuper facto. Duo discipuli aetate undecim et tredecim annorum feruntur in vico Rhäzüns Grisoniensi constuprasse puellam quinquennem.

E vico Rhäzüns prope Chur in Grisoniâ Helveticâ sito – Locutor actoris publici Grisoniensis (Grisonia i.q. Graubünden) a SPIEGEL ONLINE interrogatus affirmavit relationes huiusmodi diurnarias. In iîsdem discipuli referuntur medio mense Iunio puellam ad locum prope aream stativam situm allexisse et constuprasse. Actîs diurnîs, q.t. "Blick" et "Südostschweiz", scribitur primo puer minor natu puellam detinuisse, cum maior eandem constupraret. Deinde minor quoque constuprasse dicitur puellam quinquennem.

Albertus Fausch patronus iuvenum, cui a magistratibus scholaribus mandatus est hic casus perquirendus, dixit ambos discipulos interim e scholîs esse expulsos. Quae poena hîs puerîs immineat, adhûc incertum est. Albertus sensit nunc praescribi posse, ut parentibus daretur auxilium educandi aut pueri aptae familiae aut paedeutêrio traderentur educandi. Cogitari posse etiam de methodis puniendi.

Relatores illîus "Blick" verba afferunt cuiusdam psychologae sedis consiliariae, quae appellatur Castagna. Eadem psychologa dicitur dixisse ipso in instituto liberis constupratis curandis observari numerum impetuum sexualium a parvulis adulescentibusve in alios parvulos factorum evidenter augeri. Maximê sollicitandum esse, quod constupratores partim essent valdê iuveniles.

Hanc relationem d.29. m.Aug. a.2006 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae