INSECTA MORTIFERA
Formicas venari animalia vertebrata
Quidam investigatores e Civitatibus Unitis oriundi describunt se in Silvâ pluviosâ Aequatoriae incidisse in formidulosum gregem formicarum pugnacissimarum. Haec insecta impetum faciebant in ipsa animalia vertebrata – et deinde eadem devorabant.
Seanus O'Donnell entomologus labores suos professionales exanclans experitur res, quas alii homines ignorent nisi iam viderunt in cinematibus horrificis: "Grex opificum e sŏlo erupit persequens giganteum vermem terrestrem aufugientem. Aliquot centum formicae operatrices e sŏlo evenerunt, super folia putrescentia rapidê cursitaverunt vermem petentes. Quinque opifices eundem rependo ascensum coeperunt mordêre atque pungere. Vermis autem postquam per tria ferê metra a praeruptis derepsit, corpus eius originaliter plus 40 centimetra longum contractum est ad brevitatem viginti centimetrorum. Decem secundis horae partibus postquam e sŏlo vênit, vermis abruptê est debilitatus atque rigidatus."
Cheliomyrmex andicola
Quomodo in silvâ tropicâ Aequatorianâ inciderit in Cheliomyrmeces andicolas formicas mortiferas, Seanus entomologus, qui docet in Universitate Vassintonianâ, refert in periodico, c.t. "Biotropica" (t.37, p.706). Brevi antea idem eiusdemque collegae iam observaverant, quomodo manus horum insectorum intrepida serpentem modo necatam deroderet.
Cum vita ipsius investigatoris hanc speciem formicarum adhuc parum notam investigantis non infestaretur, tamen ei sat iniucundum erat tangere istas bestiolas rapacissimas. "Cheliomyrmecum opifices cum cuti nostrae uncis adhaerescerent animadvertimus earum ictûs esse ceterarum formicarum ictibus dolorosiores."
Eaedem bestiolae rubore tegularum ornatae loca subterranea incolentes aliis bestiis multo maioribus eo sunt periculosissimae, quod instructae sunt mandibulis ingentibus: Haec enim sunt formâ unguium et obsita sunt longis dentibus spiniformibus. His autem instrumentis mordendi usi cheliomyrmeces andicolae cuti victimarum inhaerescunt. Praeterea Seanus eiusque collegae opinantur ictu harum formicarum victimas veneno imbui, immo debilitari. Quod biologi concludunt ex fine illius vermis terrestris repentino.
Investigatores scribunt hanc speciem inter gregem formicarum Novi Mundi migratoriarum singulariter eminere. Nam alias formicarum species necare quidem interdum aliquod animal vertebratum, velut lacertas minores aut serpentes aut aves – sed eadem non devorare. Eo quod Cheliomyrmeces andicolae carnem serpentis mandibulis correptam abstulerint, eosdem habendos esse pro primis formicis huius gregis, quae devorarent animalia vertebrata.
Seanus autem opinatur Cheliomyrmecem olim segregatum esse a formicis Africae, quae ab entomologis referantur in subfamiliam Dorylinarum – ante plus centum miliones annorum, cum Africa et America australis adhuc inter se coniunctae essent archaicâ terrâ continenti, quae a geologis appellatur Gondwana. "Cheliomyrmex" Seanus inquit, „nobis fortasse indicio est formicas in evolutione, antequam bestias minores praedarentur, communiter venatos esse maiores".
Cooperationem cheliomyrmecum bellicosam fortasse eo esse exortam, quod alioquin praedae maiores formicis non fuerint accessibiles. Interim autem plerasque species formicarum Aequatorianas cheliomyrmecibus cognatas capere praedas minores: Seanus investigator explicat ceteras formicas Aequatoriae migratorias solere aggredi alia insecta civitates condentia. "At Cheliomyrmex non sequitur hunc modum vivendi."
Hanc relationem d.16.m.Dec.a.2005 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/
Scripsit Nicolaus Gross
|