Annus
2 0 0 6


Monica Bellucci

MONICA BELLUCCI

Mammôsâ hac feminâ fervidissimâ excitari phantasiam virorum


Monica Belluci nos sedûcit oculîs verecundîs, osculo suavissimo, mammîs venustissimîs.

Ambitione et felicitate – sed imprimis formositate – Monica Bellucci adiuta est, ut faceret histrionis cursum honorum. Tamen haec Itala erotica in conclavi balneari vix curat corpus colendum...

Favor mulieris illecebrôsae - nonne haec est materia cinêmatum subtilissima? Qua materiâ uberrimâ etiam confectum est cinêma Francogallicum Bertrandi Blier, c.t. „Quantum me amas?" (Combien tu m'aimes?, a.2005, quod in cinêmatêîs incipiet monstrari d.31. m.Aug.). Actrix huius cinêmatis Francogallici omnium maximê attractiva est Monica Bellucci Italiae Venus venustissima, quae personam gerens maximi momenti omnes viros ad se rapit inevitabiliter, sive spectatur in albo cinematis visifico sive in convivio conversatur spectans ut spectetur.

Monica Bellucci irritat amorem virorum vehementer - necnon bene scit, quantum ipsa valeat ad somnia virorum voluptuosa efficienda. Annis proximis praeteritis cineastarum animos multimodis attraxit. Quae actrix excellentissima praebuit renascentiam pulchritudinis sensualis a Sophiâ Loren atque Ginâ Lollobrigida monstratae. Omne trinum bonum: Post Sophiam Ginamque nunc Monica perficit sidus eroticês Italianae triplex. Diurnarii „Speculi" Hammaburgensis eandem habent pro „Venere, quae resurrexit", Alanus Delon, histrio Francogallus celebratissimus Monicam appellat „pulcherrimum donum, quod Italia nobis umquam donavit".

Venus Itala

"Non offendor nuditate"

Haec actrix Italiana cinematis causâ se denudat libenter. Formosa mulier 43 annos nata nigerrimis suis capillis ornatissima a relatoribus periodici Hammaburgensis „Max" interrogata: „Nudando delector. Nequaquam offendor nuditate, libenter sum Musa photographorum dissignatorumve." In cinemate actionis Francogallico, c.t. „Pactum luporum" Monica Bellucci personam gerens mulieris prostitutae exhibetur prorsus nuda.

Ecce Monicae Bellucci curriculum vitae:

nata est d.30. m.Sept. a.1964 in Civitate Castelli (Città di Castello), quae est sita in Umbriâ Italianâ. In Universitate Perusianâ Monica studuit iurisprudentiae pernoscendae. In agenturâ „Elite" munus gessit modellae. Ex anno 1999 matrimonio coniuncta est cum Vincentio Cassel histrione Francogallo. A.2004 nata est eius filia Deva.

Ecce titulos cinematum, quorum particeps fuit Monica celebratissima:

Dracula Abrahami Stokeri (1992), Mendacia amoris sive Diaeta habitabilis (1996), Magia Malenae (2000), Suspicio - Lusus homicidialis (2000), Pactum luporum (2001), Irreversibile (2002), Asterix et Obelix: Missio Cleopatrae (2002), Lacrimae sôlis (2003), Matrix recarricata (2003), Matrîcis revolutiones (2003), Passio Christi (2004), Fratres Grimmiani (2005), N - Napoleo (2006), Quantum me amas? (2006).

 

Actrix formosa, quae praeter labores cinematographicôs etiam gerit munuscula modellaria, nequaquam offenditur eo quod habetur pro feminâ illecebrosâ: "Quis dubitat, quin sermo corporalis sit instrumentum communicandi totius mundi pulcherrimum". Venereas actiones in albo cinemateorum visifico exhibitas esse eroticas, si quidem exhibeantur decenter et attractivê. "Necnon oportet venus conexa sit cum argumento dramatico. Si quis nihil ostendit nisi carnem nudam, sine sensu, sine sale, eius spectaculum mihi videtur esse nimis vulgare". Monica dicit, si ipsam se ostendat ante cameram cinematicam, se personam gerere mulieris allicientis. „Certê. Sic etiam blandior mihi ipsi, At nonne haec est res valdê naturalis omni feminae innata, voluntas placendi feminina?"

Nec cunctatur diva haec actrix Itala mulieribus prodere, quomodo seducant viros quam optimê: Monica diurnariis periodici „InStyle" dixit mulieres ad viros habere effectum quam maximum „verecundiâ, vultu verecundo, motionibus harmonicîs". "Mulier viros non verê allicit nisi stimulis suis utitur moderatê". Si quae mulier se gereret quasi esset gryllographia Veneris, viros ab eâdem non verê attrahi posse".

Monicam admirari mulieres Germanas

Monica Bellucci laetatur, si a viris habetur venusta. Bella Itala: "Mirabile est" inquit „a virîs cupi". Sed se apud viros Germanos frui praestantiâ conspectûs exotici. Nam capillîs suîs nigrîs se ibidem magis apparêre insignem quam flavicomas mulieres Germanas. "E contrario in Italiâ prorsus submergerer ab oculis virorum neglecta. Ibi enim maximê respicitur mulier flavicoma". Mulieres Germanae ab Italianîs differre maiore animo atque conscientiâ sui: „Quod" Monica inquit „valdê admiror". In feminîs Italîs haec actrix magni aestimat animi ardorem. „Sôlo nostro meatu, motu, sermone – omnino differimus a mulieribus Germanis. Nos sumus relaxatiores simulque habemus magnum ardorem nobis insitum. Nullam hysteriam, sed potius naturalem sensualitatem".


Vir autem Monicae videtur esse attractivus, si sciat agere ex improviso. „Equidem diligo viros, qui abundant vigore atque energiâ. Non necesse est eos mihi donare adamantes et lapides pretiosos. Necesse est eosdem amare vitam." „Omnino non" necessarium esse viros esse speciosos. „Salem et facetias aestimo maioris".

Hollywoodianos obsessos esse furore iuvenilitatis

"Tempore hodierno" Monica inquit „in negotio cinematographico nimium curatur pulchritudo externa". In colloquio cum relatoribus periodici „Gala" facto eadem his ferê verbis vituperat Hollywoodianos: "Hollywoodiani quodammodo obsessi sunt iuvenilitate. Ibidem actrices si provehuntur ad aetatem quadraginta annorum, incipiunt delirare. Iste furor in Civitatibus Unitis est valdê crudelis: Inde a quadam aetate ibidem abruptê finitur cursus honorum." Monica ipsa numquam esurivit ad gracilitatem servandam, placent ei formae corporis aliquantulo rotundiores. "Si agitur" actrix pulcherrima inquit „de conspectu mei, ego sum incredibiliter negligens. Sive credis sive non, non diu soleo remanêre in conclavi balneari. Necnon comedere soleo libentissimê". Itaque haec actrix Itala propriae philosophiae addicta demonstrat vim eroticam minus effici gracilitate quam splendore agendi atque loquendi.

 

Monicae autem cursus honorum internationalis maximê acceleratus est a Francisco Fordio Coppolâ dissignatore Hollywoodiano. Qui effêcit, ut eadem Italiana a.1992 gereret personam (quamvis minoris momenti) cinematis horrifici, c.t. „Dracula Abrahami Stokeri". Monica actrix a relatore periodici cinematici, c.t. „Cinêma", interrogata: „Deinde" inquit „cum convenirem Keanum Reeves et Garyum Oldman et ceteros omnes homines insignissimos, quodammodo sanguine gustato coepi amare artem histrioniam." Postea se statim nomen suum inscripsisse matriculae scholae cuiusdam histrioniae. Ambitione et fortunâ secundâ et personîs gerendîs primo minoribus, ad quas conspectus sui saltim tanti valuisset quanti facultas, denique se id assecutam esse, ut communiter comprobaretur actrix artificiosa.


De indole suâ suoque modo vivendi Monica Bellucci dicit haec: "Voluptate promoveor, tam in professione quam in amore". Nec sibi temperat, quin confiteatur: „Ne parum aestimes, quanto delectamento mihi sit lusus eroticus. In eodem posita est mea potestas".

Hanc relationem d.28. m.Aug. a.2006 in periodico interretiali „STERN.de" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae