’SEPTENDECIM ANNOS NATI ADHUC SOMNIANT’
’SEPTENDECIM ANNOS NATI ADHUC SOMNIANT’
"Semper mihi gerendae erant personae Mexicanorum"
Mario Adorf, 74 annos natus, actor et auctor, loquitur de pueritiâ suâ, quam degit in orphanotropheo, de personis furciferorum, quae sibi gerendae erant, et de taedio suo conviviorum Hollywoodianorum.
KulturSPIEGEL: ‚Septendecim annos nati adhuc somniant’ (Sunt verba cuiusdam cantilenae Germanicae, adn. interpretis). Recordarisne?
Mario Adorf qualis sit hodie.
|
Adorf: Maximê speravi amorem meum cuiusdam condiscipulae expletum iri. De professione meâ futurâ nihil somniavi. Bellum duobus annis ante demum finitum erat, et satis gavisi sumus cibos restare comedendos et institutionem scholarem posse continuari.
KulturSPIEGEL: Pueritiam tuam, ut fuisti filius matris solitariae, degisti in orphanotropheo. Hocine habuit vim ad mores tuos vitamque posteriorem?
Adorf: Non puto me propter hanc rem traumate affectum esse. Numquam optavi, ut pater meus Italus reveniret. Cum mater mea laboraret, meo marte mihi agendum erat, quod mihi non semper erat facile.
KulturSPIEGEL: Illo tempore, quo matriculae Universitatis Moguntiacensis nomen inscripsisti, aliquatenus animo finxisti, quid acturus esses?
Adorf: Nihil finxi, volui studere litteris pernoscendis, quia cupidus fui sciendi. Ii in grapheum, ut nomen matriculae inscriberem, et secretaria me interrogavit, cui disciplinae studere vellem pernoscendae. „Cogito in universitate posse studeri disciplinis omnibus" respondi. Incredibile est, quam simplex fuerim.
KulturSPIEGEL: Esne id assecutus, ut aliquam disciplinam eligeres?
Adorf: Secutus sum consilium secretariae et audivi scholas de literaturâ et philosophiâ. Itaque nomen inscripsi matriculae Facultatis Litterarum.
KulturSPIEGEL: Quando animus tuus inclinatus est in res theatricas?
Adorf: Quidam commilito me secum duxit ad fabulam Henrici IV. Pirandellianam a studentibus agendam. Eiusdem particeps fuit quaedam studentissa, qua animus meus tam vehementer inflammatus est, ut inciperem pro hôc grege theatrico pingere macrocolla et imagines scaenicas. Nobis ne penicilli quidem fuerunt, sed manûs intingendae erant pigmento albo et parietes oblinendi. Ipse personam gerere coepi demum, cum studentem quadamtenus inhabilem vidissem in scaenâ agentem, ut cogitarem me quoque hoc scire. Anno post personas praecipuas suscepi gerendas.
KulturSPIEGEL: Deinde Turici studuisti litteris pernoscendis, postea Monacum iisti ad scholam histrionum frequentandam. Quando res tibi successit?
Adorf: Cum studerem litteris pernoscendis, iam primum particeps fui cinematis faciendi (c.t. fuit "08/15") et Friderico (Fritz) Kortner ducente laboravi in Monacensi theatro camerario (Kammerspiele).
KulturSPIEGEL: Eo quod a.1963 personam gessisti illius viri (cui nomen est Santer), qui necavit sororem Vinnetui (i.e. herois Indiani fabulae phantasticae Caroli May, adn. interpretis). Quo factum est, ut quadamtenus permaneres actor, cui gerendae essent personae furciferorum. Nonne istoc tibi fuit molestum?
Mario Adorf circa annum 1950 qualis fuerit.
|
Adorf: Non fuit, quia talibus personis animus allicitur. Accedit, quod vixi Romae, ubi etiam alias personas gessi. Diurnarii autem Germani scripserunt me spe deceptum Germaniam aversatum esse.
KulturSPIEGEL: Sed hoc non rectê scripserunt.
Adorf: Ita, nam iterum iterumque personas gessi in Germaniâ: particeps fui cinematum a Michaele Verhoeven, Volkero Schlöndorff, Rainero Varnerio Fassbinder dissignatorum; aut serierum aut emissionum in plures partes divisarum et ab Helmodo Dietl et Theoderico Wedel confectarum.
KulturSPIEGEL: Etiam in USA fuisti, ubi personam gessisti in cinemate *revolucrali (i.e. Western) Samuelis Peckinpah.
Adorf: Ita, quod fuit illius cinema tertium, nec satis bene successit. Propositum mihi est, ut manerem in Americâ et pergerem personas agere Mexicanorum. Sed in Germaniâ et Italiâ personae gerendae mihi praebitae sunt multo pulchriores. Nec volui convivia frequentare Hollywoodiana, ut convenirem homines magni momenti.
KulturSPIEGEL: Nonne cum fuisses actor Schlöndorffianae „Tympanae laminatae" (i.e. „Blechtrommel") praemio Oscariano honestatae particeps, triumphum agens Hollywoodium revertisti?
Adorf: Praemium Oscarianum optimo cinemati extraneo attributum nihil est nisi parvum Europae solaciolum. Itaque tesserae, quae receptioni post huius praemii attributionem erant destinatae, ab uxore meâ Monicâ inventae sunt in lavatrinâ.
KulturSPIEGEL: Quomodo factum est, ut inciperes scribere libros?
Adorf: Postquam acroasin feci in oppido meo Eifeliensi Helge Malchow editor mei hodiernus vênit ad me et dixit: „Inde faciamus librum". Doleo, quod 60 demum annos natus convêni hominem, qui me adhortatus est, ut scriberem.
KulturSPIEGEL: Mario Adorf ille septendecim annos natus quid diceret de Mario Adorf hodierno?
Adorf: Fortasse rideret et diceret se numquam credidisse se factum iri catulastrum tam vetulum.
Interrogavit: MARIANNE WELLERSHOFF
Latine reddidit: NICOLAUS GROSS
Hoc colloquium interrogatorium d.29. m.Aug. a.2005 in nuntiis periodici „Der Spiegel" interretialibus inventum e Theodisco in Latinum sermonem convertit Nicolaus Groß praeceptor sedis interretialis et domûs editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/
Scripsit Nicolaus Gross
|