Annus
2 0 0 6


16

GIGAS FOETIDISSIMUS

Mox fore, ut floreat flos totîus mundi maximus

Amorphophallus titanum flos Wilhelmae Stutgardiensis horti zoologico-botanici longitudine 2,82 metrorum assecutus est maximam altitudinem omnium florum, quae umquam est mensurata. Qui gigas dehiscet proximis diebus futuris – sed dolendum est hunc florem apertum fortissimê foetêre.


Flos totîus mundi maximus: Amorphophallus titanum Stutgardiensis

Usque nunc flos omnium maximus fuit Bonnensis Amorphophallus titanum, qui habuit longitudinem 2,76 metrorum.

Stutgardiensis autem Amorphophallus titanum a botanistîs Wilhelminîs dicitur etiam nonnullis centimetrîs exauctum iri antequam dehiscat. Die Lunae aut Martis fortasse hoc fiet. Visitatores autem nasîs mollioribus instructi oportet, cum primum flos apertus erit, hortum Vilhelminum properê relinquant: Nam hic flos apertus exhalat iniucundum odorem cadaverînum. Quo alliciuntur coleoptera pollinantia.

Stutgardiensibus autem adhûc patienter exspectandum est, usque dum inscribantur libro illi Guinnessiano. Nam, ut Vilhelmini floricultores explicant, antea mensuranda erit longitudo totîus plantae radîce subterraneâ inclusâ. Bonnensis amorphophallus totus (radîce inclusâ) habet longitudinem 3,06 metrorum. Stutgardienses autem computant suam amorphophallum sŏlo inhaerêre usque ad profunditatem 30 centimetrorum. Itaque verisimile est etiam hac plantae longitudine Bonnenses a Stutgardiensibus superatum iri.

Planta autem non florebit nisi bulbus eiusdem subterraneus assecutus erit pondus 32 chiliogrammorum.

Hanc relationem d. 16.m.Oct. a.2005 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae