Annus
2 0 0 6


16

PRAEDONES MARINI

Mystacocêtum archaicum fuisse dentibus acribus

Mystacoceti sunt marini gigantes mitissimi. At eorum praecessores archaici venati sunt dentibus acribus. Hoc consequitur ex animali marino fossili nuper ab investigatoribus Australianis invento, quod habet aetatem 25 milionum annorum. Palaeontologi enim putant hoc animal esse archaeicum modernorum mystacocetorum praecessorem.

Mystacocêti, id est balaenae non dentibus, sed mystacibus instructae, possunt assequi ingentem magnitudinem; in eorum enim numerum refertur Balaenoptera musculus, quod est animal totîus terrae omnium maximum. Sed iidem gigantes coaequalibus raro fiunt periculosi: Qui loco bestiarum maiorum nutriuntur tantummodo cancrulîs alioque planctone animali. At animali fossili nuper invento verisimile est mystacocetos habuisse archaicos praecessores rapaces et periculosos.

BALAENA FOSSILIS NUPER INVENTA: MYSTACOCETÔS DENTIUM EXPERTES HABUISSE PRAECESSORES DENTATOS

 

Ericus Fitzgerald palaeontologus Melbournensis Musei Victoriani eiusque collegae in parte Australiae austro-orientali invenêrunt balaenam fossilem, quae habet aetatem 25 milionum annorum. Ericus eiusque collegae in periodico speciali, c.t. "Proceedings of the Royal Society B: Biological Sciences", referunt agi de specie mystacocetorum usque nunc ignotâ dentibus acutis instructâ, quae assecuta esset longitudinem trium et dimidii tantum metrorum olimque venâta esset in aquîs circa Australiam sitîs.

Investigatores speciei novae nomen imposuêrunt scientificum, quod est Janjucetus hunderi, et exploravêrunt calvariam fossilis animalis praevetusti. Biologi conclusêrunt necessario hoc animal fuisse praecessorem archaicum mystacocetôrum hodie viventium.

Hunc mystacocêtum fuisse magnîs oculîs dentibusque, ut pisces venarêtur cum successu optimo

Mystacocêti appellati sunt secundum suos mystaces, id est laminas corneas fimbriatas pectinibus similes, quibus loco dentium instructae sunt eorum maxillae. Iîsdem mystacibus haec animalia magnas copias aquae ita percolant, ut capiant quam plurimos cancros minutulos, aquam solam exprimentes. Iam prius inventi erant nonnulli mystacocêti, quibus inessent quidam dentes, sed investigatores opinantur etiam eosdem mystacocêtos se nutrivisse systemate aquae percolandae.

E contrario in fossili balaenâ nuper inventâ – quam biologi Australiani quamvis dentatam habent pro vetustissimo msytacocêto petrificato – desunt omnia indicia talis nutritionis percolando factae. E.g. Janjucetus hunderi loco mystacum instructus erat dentibus, praeterea oculîs ingentibus. At mystacocetôrum percolantium oculi oculorumque cavernae solent esse minores. Investigatores scribunt magnas oculorum cavernas indicio esse sensûs optici ad venandum adhibiti.

Speciei archaicae inventores balaenârum evolutionem in dubium vocâre

Ericus eiusque collegae opinantur mystacocêtum primigenium accurâtê venâtum esse pisces: Primum eîdem praedam fuisse conspiciendam, deinde dentibus acribus corripiendam et discindendam. Multas notas fossilis mystacoceti etiam inveniri in diversis reptilibus marinis necnon in Hydrurgis leptonycibus (qui populariter appellantur leopardi marini) hodie viventibus. Itaque Ericus concludit verisimile esse hodiernorum mystacocetôrum praecessôrem archaicum devorasse magnas bestias praedandas, velut pisces.

Inde consequi mystacocêtos pristinos a hodie viventibus discrepuisse et aspectu et modo vivendi. Scientistae Australiani scribunt ideo specie nuper inventâ etiam in dubium vocari hodiernam theôriam evolutionis balaenarum.

Verisimile esse mystacocetos divisos esse in diversas familias variîs modîs nutriendi insignês. Mystaces autem systemaque percolandi post divisionem demum esse evoluta.

Hanc relationem d.16. m.Aug. a.2006 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae