Annus
2 0 0 6


L'

De Beryti "Libanitate" et "Iranitate"

Walid Jumblatt, qui factionem socialisticam Libanensem ducit (PSP) iure ad Shiitas nuper allocutus est, proposita anno bismillesimo tertio a praesidente Iraniae pristino Mohammed Khatami Beryti patefacta commemorans: Islamicos illos, qui ad renovationem rationemque mentem vergunt, opiniones extremas in nomine religionis pronuntiatas definituros esse, ingenium vero moresque Libanensium rationi illi cogitandi admodum propitia esse, Libanum ipsum incunabula esse rationis prudentiae pacis necnon firmitatis. Cui paulo post temporis acti laudator Mahmoud Ahmadinejad successit.

Quem monitum dux socialistarum et Drusorum magnae factioni Shiitarum miserat, quae Hizbollah appellatur: qui rem publicam Iranicam iuxta legem islamicam exstructam Mecae locum occupare censuerunt. Nam, bello civili quindecim annorum instante, fere omnes factiones gregesque politici Libanenses aliquando viribus exteris quibusdam nisi sunt, alii ad societatem, alii ad pecuniam, alii ad arma ac munimenta sibi comparanda: num commemorandum est exercitum Syriacum Libanum anno MCMLXXVI eo iniisse, ut Christianorum copiis auxilium ferret? paulo post exercitum Israëlianum se iisdem socium praebuisse? Sunnitas vero Palaestinos ut copias suas habere? Iraquiam auxilia duci summo Michaël Aoun tulisse, ut exercitum Syriacum ex Libano expelleret? Hodie etiam praesidia politica tantum alicunde veniunt, quamquam e contrario pelliculae photographicae modo: nam pars maior senatus Libanensis adversarios ut Syriae instrumenta, pars minor rectores incusat, quod nimium USA et Francogallia nitantur.

Hoc tamen Hizbollah singulares esse videntur, quod directo ex re publica islamica emanant, quam propinquitatem et societatem numquam denegaverunt: quin etiam, dux summus Naim Qassem factionis origines in libro (De Hizbollah eiusque modis, de praeteritis ac futuris rebus) narravit: post victoriam rebellium islamicorum in Irania, Shiitas imam Khomeini ut praeceptorem, rem publicam islamicam ut exemplar conspexisse. Cum autem anno MCMLXXXII exercitus Israëlianus Libanum occupaverat, opiniones variae in unum gregem confirmatas esse, cui summa principia haec tria constituta sunt: "religionem islamicam rationem universis melius vivendo aptissimam esse, occupantibus Israëlianis, qui hodiernum et futurum periculum maneant, resistendum esse, potestatem denique legitimam et in sacris et in politicis rebus ductori supremo Khomeini, prophetae et sapientum successori tribuenda esse: cui societatis rationes instituendae et decreta conficienda sunt." Plurium gregum islamicorum legati tunc libellum communem conscripserunt, cui ayatollah Khomeini assensus est: inde ortus est grex ille, qui postea Hizbollah appellatus est. Interea iussit ayatollah Khomeini, ut commutationis Iranicae custodes Libanum contra Israël sustinerent. Legatos deinde Hizbollah Damascum se contulerunt, ut moderatores Syriaci iter custodibus Iranicis darent: qui castra exercitiis addicta in regione Bekaa exstruxerunt.

Nemo qui librum illum legerit ergo dubitare possit, quin Irania gregi Hizbollah auxilio sit. Neque ulla Persarum opinionum vel praesidentis commutatio auxilium illud et societatem infirmare possit. Si pristinus praesidens Khatami de hac re quidquam mutare voluisset, nihil agere potuisset. Cuius item conatus ad res interiores renovandas cum oppositione adversariorum et rei publicae lege suprema frustra conflixerunt: nam longe minus potestatis illi, quam Consilio legis supremae custodi vel accusatori publico vel ductori summo ipsi. Num ideo omnia Hizbollah consilia in Irania excogitantur? Hoc negant studiosi: nam consilio supremo a ductore supremo mandatum est, ut facta Libani peculiaria accurate considerentur, antequam ibi agatur. Duae factiones in consilio supremo comparari putantur, altera extrema altera temperata, quae etiam "Libanistica" appellatur, a secretario Seyyed Hassan Nasrallah ducta. Ambiguum tamen videtur intelligere, quid factiones illae "Libanistaca" et "Iranica" inter se differant: de hac re obscura sunt responsa Naim Qassem: ad unum convergere rem publicam illam, qua principia islamica omnino perficiuntur, et gregem Hizbollah, qui primus occupantibus resistere constituit; suam utrumque utilitatem persequi, mutuam libertatem et consilia observantes; rebellione ad Libanum meridionalem et Bekaa liberandos anno bismillesimo perfecta, Hizbollah et auxiliis Iranicis et armatorum cruore effuso ad finem suum pervenisse, Persas ceterum proposita sua assecutos esse, occupationem reiciendi et pugnatoribus opes ferendi.

Post bellum anni bismillesimi sexti - ita ubicumque appellatum - Irania iaculum spe longinquius proiecit: cuius assecla singulari cum vi contra copias Israëlianas resistere potuit, exemplum ostendens cuivis, etiam USAe et Israëlianis, quid evenire possit, si quis armis dectrictis Persidem occupare voluerit.

Hoc scriptum a diurnaria Mouna Naim confectum, in situ interretiali actorum diurnorum "Le monde" die 24/8/2006 editum, in linguam Latinam conversum est.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae