Annus
2 0 0 6


Gunterus Grass interrogatus

Gunterus Grass interrogatus

„Cur post sexaginta annos rumpam silentium meum"

d.11.m. Aug. a.2006 


Gunterus Grass cum Franco Schirrmacher et Huberto Spiegel colloquens

Primo ex 60 annis Gunterus Grass dicit se fuisse membrum gregis SS armati. Qui puer 15 annos natus voluntarię nomen dederat militiae submarinae agendae, 17 annos natus e servitio laborandi evocatus est ad divisionem Frundsbergianam, quae spectavit ad gregem SS armatum. In libro suo memoriali, cui titulus est „In cepâ decoriandâ", qui edetur mense Septembri, Grassus describit Dantiscensem suam pueritiam, ultimis belli septimanis factam militiam, in qua aegrę tantum mortem effugit, captivitatem, turbas temporis post bellum prioris.

Memoriae tuae inscribuntur „In cepâ decoriandâ". Haec cepa quidnam sibi vult?

Invenienda mihi fuit forma huic libro scribendo, hoc erat difficillimum. Bene notum est memoriis nostris, imaginibus nostri propriis nos falli posse necnon saepe falli. Nos res verbis fucamus, in drama redigimus aut ad anecdotam deminuimus. Omnia autem haec, etiam dubia illa, quibus omnes memoriae litterariae sunt insignes, volui per ipsam iam formam perlucerent assonarentve. Itaque usus sum nomine cepae. In cepâ decoriandâ, id est in scribendo, corium pro corio, sententia pro sententiâ distinguitur, ut possit legi, et res, quae iacuerunt in oblivione, redanimentur.


Gunterus Grass poeta literaturae praemio Nobeliano honestatus in horto doműs suae, quae sita est in vico Behlendorf prope Lubeccam.

Quare incitatus es, ut scriberes memorias tuas?

Nolo dicere me hunc librum peperisse magnâ cum difficultate, sed necesse mihi fuit quasdam dubitationes superare, antequam coepi scribere, quia quibusdam ex causis principalibus dubito de autobiographiis. Multi autobiographi student lectori persuadere rem aliquam fuisse talem nec ullo modo aliam. E contrario ego volui rem apertiorem facere, itaque formae tantam vim attribui.

Libro tuo reverteris usque ad annos pueritiae. Sed in eodem scribendo non incipis a memoriâ primâ, sed aetate duodecim annorum, bello ineunte. Cur elegisti ipsam hanc caesuram?

Bellum est res omnium cardinalis. Quo pueritia mea est incepta finiri, quia bello ineunte primo res extrinsecus effecerunt ad familias. Avunculus meus, qui munere fungebatur officialis Polonici cursűs publici, subito defuit, non iam nos visitavit, non iam lusimus cum eius liberis. Deinde dictus est sclopetando interfectus esse secundum ius publicum. Matris meae cognati Casubi, qui antea nos saepe visitaverant, subito parentibus meis non iam grati fuerunt. Serioribus demum belli annis matris amita reveniebat, afferebat aliquid e praedio, apud nos accipiebat petroleum. Quod non accipiebat ruri, propter egestatem. Itaque denuo familiae partes inter se coaluerunt. At primo parentes mei temporibus servierant....

Ad memoriam refocillandam et spiritum narrandi excitandum iterum iterumque studes stimulum accipere extrinsecus. Cepa et sucinum dilectum in litore Maris Baltici inventum te adiuvant scribentem. Nonne exstat archivum familiae, ex quo haurire possis?

Cum sim puer profugus interim fere octogenarius sum, tamen adhuc me dico esse puerum profugum – nihil habui. In libro meo indico collegas meos, qui adoleverint ad Lacum Brigantinum aut Norimbergâ in urbe, adhuc habent testimonia scholaria et quaslibet res pueritiae suae accessibiles. E contrario ego nihil iam habeo. Omnia amisi. Pauca tantum photographemata, quae mater mea servare potuit, - haec sunt omnia, quae mihi sunt relicta. Ergo fui condicione peiore, quae in narrando tamen esse cuiusdam commodi mihi visa est.

Inter thesauros pueritiae tuae est etiam manuscriptum primae fabulae tuae romanicae.

Ita, quae fuit historica fabula romanica, quae acta est saeculo tertio decimo, tempore interregni, tempore imperatoris experti, terribili. Illo tempore fuerunt iudicia secreta, regnum Stuferorum interiit, Mors et Diabolus circumvagabantur. At ego nescivi personis ficticiis uti ratione oeconomicâ, fine primi capituli omnes erant mortui. Tum nihil restitit scribendum. Sed inde postea saltim didici personis meis uti magis oeconomicę. Tulla Pokriefke et Oskar Matzerath in illo libro primo apparuerunt; quo factum est, ut denuo emergerent in libris posterioribus.

Compluries rettulisti tibi non persuasum fuisse Germanos fecisse genocidium nisi Balduri de Schirach demum confessione culpae Norimbergensi. At nunc primo et perquam improviso eloqueris te fuisse membrum gregis SS armati. Cur nunc demum?

Hac re animus meus erat depressus. Silentium meum per tot annos servatum est una ex causis, quibus scriberem hunc librum. Istud necesse erat effunderem, tandem...

Quid fieret de te, certe eo demum tempore animadvertisti, quo iam divisionem tuam militarem advenires. An hoc iam cognovisti in mandato invocationis?

Hôc loco res fit obscurior, quia non certo scio, quomodo hoc factum sit: Iamne cognovi hŏc in mandato invocationis, in capite epistulae, in gradu subscribentis officiali? An Dresdam adveniens demum animadverti? Hŏc non iam scio.

Illo tempore esne collocutus cum sodalibus tuis, quidnam valeret membrum esse gregis SS? Fuitne hoc thema tractandum iuvenibus, qui ibi fortuito inter se congregati erant?

In grege sic factum est, ut in libro descripsi: infinita facta sunt exercitia durissima. Nihil aliud. Nihil autem cogitavi nisi: quomodo istaec evitem? Ipse me infeci morbo ictero, sed hic non suffecit nisi ad nonnullas septimanas. Deinde iterata est exercitatio miserabilis et institutio, quae fiebat instrumentis obsoletis. – Quacumque ratione, istaec erant scribenda.

Tibi haec non erant scribenda. Nemo cogere te potuerat, ut haec scriberes.

Fuerat necessitas mei propria, qua adducerer, ut scriberem.

Quare voluntarię nomen dedisti militiae agendae?

Imprimis mihi erat propositum abire. Ex angustiis, e familiâ. Haec volui finire, et ideo nomen dedi voluntarię. Haec quoque est res mira: Nomen dederam, quindecim annos natus, et postea hanc actionem factam esse oblîtus sum. Ita factum est multis viris meae aetatis: Fungebamur servitio laborandi, et subito, anno post, in mensâ positum est mandatum invocationis. Et deinde fortasse Dresdae demum animadverti me invocatum esse ad gregem SS armatum.

Ideone fuisti culpae conscius?

Illone tempore? Non. Postea istac culpae conscientiâ oneratus sum contumeliosâ. Quae semper mihi videbatur coniuncta esse cum quaestione: Potuistine illo tempore cognoscere, quid ibi fieret de te?...

Unus ex primis viris tuae generationis dixisti, quomodo ipse temptatus esses et semper perquam sincerę locutus es de historiâ Germanicâ. Ideo saepe es vituperatus.

Ita est, usque nunc contendimus nos habuisse tot pugnatores Hitlero resistentes, ut mirandum sit, quomodo Hitlerus principatum assecutus sit. Sed velim reverti ad annos quinquagenarios, ut vobis explicem, unde profectus sim scribens meam „Tympanam laminatam". Id quod antea, a.1945, erat factum, dicebatur esse collapsus, non habebatur pro armorum depositione condicionis experti. Re verbo fucandâ dicebatur: Germaniam tenebris obscuratam esse. Simulabatur populum Germanicum temptatum esse a catervâ obscurorum furciferorum. Istud autem non verum est. Equidem puer expertus sum, quomodo haec omnia fierent die lucido. Magno cum enthusiasmo et assensu. Scilicet etiam temptatione, etiam hac, certissimę. Quod attinet ad iuvenes: Multi, multi interfuerunt animis inflammatis. Hunc autem enthusiasmum huiusque causas volui investigare, iam in „Tympanâ laminatâ" scribendâ et nunc iterum, dimidio saeculo post, in libro meo novo ...

Hoc colloquium interrogatorium institutum est a Franco Schirrmacher et Huberto Spiegel. Colloquium completum lĕges in ipsius F.A.Z. appendice oblectatoriâ diei 12. m.Aug. D.19. m.Aug. F.A.Z. continebit additamentum octo paginarum speciale, cui inerunt copiosi textűs exclusivi ex novo libro Grassiano excerpti, inclusis numerosis Gunteri Grassi lineamentis rubricariis necnon documentis photographicis partim usque nunc ignotis, quibus appareat idem auctor iuvenis.

Textus: F.A.Z., d.12. m.Aug. a.2006, Nr. 186 / p.33

Imagines: Helmodus Fricke

Hoc colloquium interrogatorium d.12.m.Aug. a.2006 in editione actorum diurnorum „Frankfurter Allgemeine Zeitung" (i.e. Francofordiense Diarium Commune) interretiali inventum e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis doműsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae