Annus
2 0 0 6


FOSSILIS BESTIA CARNIVORA

Ab investigatoribus inventum esse halmaturum necatorem

Scientistae Australiani invenerunt reliquias petrificatas cuiusdam halmaturi (Angl. kangaroo) praehistorici. At idem halmaturus parum similis est modernorum temporum cognatis innocuis atque pacificis: Praehistoricus enim halmaturus fuit bestia rapacissima coaequales suas vexans longis dentibus suis incisivis.


Calvaria halmaturi carnivori: Quam bestiam nomine Ekaltadeta vixisse 23 vel 29 milionibus annorum ante aetatem nostram

Sidneiâ ex urbe – Cui iam Australiae fauna hodierna – crocodili, serpentes, araneae venenosae, aves struthioniformes longis unguibus armatae – videtur esse sat periculosa, licet quiescat: aetate praehistoricâ in eâdem terrâ continente imminuerunt monstra etiam terribiliora.

Investigatores Universitatis Novae Valisiae Australis (New South Wales) nunc in regione Terrae Foederalis Regineae (Queensland) boreo-occidentali invenerunt reliquias fossiles viginti bestiarum valdê atrocium. Inter easdem sunt quaedam species halmaturi praehistoricae horribilibus dentibus instructae necnon ossa ingentium avium rapacissimarum.

Scientistae ipsi nuntiant se eodem loco reliquias viginti specierum adhuc ignotarum effodisse. Michael Archer palaeontologus explicat halmaturum necatorem instructum fuisse dentibus, qui essent luporum haud absimiles.

Susanna Hand collega Michaelis dicit hos halmaturos carnivoros, qui vixerint ante 10 aut 20 miliones annorum, vix similes fuisse halmaturis hodiernis. Speciem enim praehistoricam instructam fuisse enormibus musculis morsoriis, qui vix apti fuerint ad gramina resecanda. „Dentes" palaeontologa inquit, „instructi erant coronis acribus, quibus ossa perforarentur et caro desecaretur".

Investigatores praeterea invenerunt alteram bestiam, quae antecessit halmaturo moderno. Eundem halmaturum praehistoricum non potuisse salire, sed instructum fuisse pedibus anterioribus perquam musculosis. Grex Michaelis investigatorius praeterea invênit fossiles reliquias praehistoricorum piscium dipnoôrum (i.e. piscium, quibus sunt pulmones) necnon ingentium avium struthioniformium, quibus nomen est zoologicum dromornithidum.

Dromornithides autem, quas fuisse maximas omnium avium quae umquam in terris vixerint verisimile est, olim positae erant in catenae nutritivae Australianae cacumine. Iidem gigantes volando inhabiles longitudinem assequebantur plus trium metrorum, pondus tonnae dimidiae. Ante triginta milia demum annorum horum monstrorum rapacium ultima dicuntur esse emortua. Propter horrendam suam magnitudinem acceperunt complura cognomina significativa, e.g. appellantur "aves tonitruales" et "perniciei anates daemoniacae".

Michael autem Archer dixit gregem suum nunc reliquiis fossilibus perquirendis investigaturum esse, ad easdem aves giganteas qualem effectum habuerit clima aetate miocaenicâ (i.e. ante 24 vel 5 miliones annorum) mutatum.

Hanc relationem d.12.m.Iul. a.2006 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae