Itaque magistratûs victualium terrae foederalis Novae Valisiae Australis (New South Wales) civibus publicê affirmaverunt hanc rem non esse periculosam, sed prorsus naturalem atque innocuam. Hoc phaenomenon effici bacteriis quibusdam lucentibus, quibus nomen esset scientificum Pseudomonas fluorescens. Eadem bacteria helluari carnibus piscibusve.
Georgius autem Davey magistratuum praepositus: "Scilicet" inquit „futurum fuisse, ut plerique nostrum vehementer perturbarentur, si viderent cenam suam lucere. Sed microorganismi, qui hoc lumen emittunt, nequaquam victualia imbuunt veneno."
Tale lumen armarii frigidarii naturale in Australiâ videtur lucere saepius. Magistratûs victualium ipsi dixerunt se ferê bis in mense a consumptoribus sollicitis telephonicê interrogari, qualenam lumen emitteretur a carne in armario suo frigidario depositâ. "Nonnuli cives opinati sunt victualia lucentia esse radioactiva. Sed consumptoribus affirmo hoc non esse verum".
Georgius magistratus verbis extulit bacteria lucida esse quidem innocua, sed eadem animalcula carne putrescente prolem propagare celerrimê. Itaque melius esse carnem lucentem abicere.
Hanc relationem d.11. m.Aug. a.2006 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: