Ecce tolluntur impedimenta Veneris: Batavi alumni academici invenerunt âlâs Daedaleas, quibus condomium celerrimê commodissimêque induatur. Integumentum autem membri virilis talibus âlîs instructum indui posse unâ tantum manu et in tenebris et spatio trium tantum secundarum horae partium Adnanus Tunovic promittit. Idem nunc sperat a se factum iri negotium lucrosum.
Omnis ferê vir novit problema cummis contraceptivae adhibendae: Id quod oportet fiat quam celerrimê et facillimê, interdum fit scaeva tractatio erubescenda, qua Priapus ad proelium paratissimus impediatur molestissimê.
Adnanus autem Tunovic vir 26 annos natus studia veretri sui involvendi laboriosa pertaesus excogitavit "Wingman 2" (quod nomen parum fideliter, sed satis Latinê reddamus verbis quae sunt „alae viriles"), quod esse dicit condomium celerrimê induendum. In contraceptione tandem finiantur nimii labores manûs oculosque coordinandi: Adnanus studiosus structurae machinalis Universitatis Technicae urbis Delft Batavicae promittit ipsis oculis clausis opellam veneris praeparandae fieri posse per tres tantum secundas. Necnon unâ tantum manu. "Alterâ autem manu" Tunovic subridens inquit, „fieri possunt aliae res".
Ecce Adnani stratagema: Condomium circumdatum est anulo plastico duobus alis instructo. Fibulâ comprimitur parvum receptaculum spermatis apicale, ne oriantur bullae aereae incommodae. Digitis indici et medio necnon pollici et anulari interpositae alae condomii a viro apprehenduntur; deinde condomium pêni induitur et devolvitur. „En iam factumst" Adnanus inquit, artu manûs per 90 gradus verso condomium ab âlîs liberatur". Diametrum esse variabilem, "ergo etiam aptus est ad pueros aliquatenus melius vasatos".
Tales alae condomiales inventae sunt in officinâ „MungosWorks", quae est artificina idearum a quattuor alumnis Delftiensibus condita, „ut demonstrarent," Adnanus inquit Daedalus sui generis, „quid scirent facere". "Originaliter voluimus studere processibus automatizationis pernoscendis – sed quadamtenus tales processûs etiam praebentur âlîs virilibus".
Diploma inventionis iam esse confirmatum
Diploma inventionis iam est confirmatum. Nunc quattuor alumni Delftienses volunt âlas suas Daedaleas vendere quam frequentissimê. Etiam in officinâ Mungosianâ iidem inventores volunt construere machinam, quae necessaria est ad alas suas viriles multipliciter fabricandas. Pretium unarum alarum virilium fore 1,7 centia.
"Iam agimus cum negotiatione „Durex", iam allocuti sumus negotiationem „Condomi" Germanicam". Haec dicit Adnanus sperans âlas viriles vendi posse post dimidium annum. Loes de Alst, dispensatrix mercium negotiationis „Durex" Batavicae: „Nos agimus cum officinâ Mungosianâ. De rebus singulis nondum collocuti sumus, sed sumus parati ad nova proposita probanda".
Tamen necesse erit Adnanum Daedalum virorum adiutorem coeuntium persuadere fabricatoribus condomiorum, ut credant alas Delftianas esse sat aptas commodasque. Nam idem Adnanus non est primus, qui cogitaverit de problemate praeservativa adhibendi. Nihilominus ex anno 1870, quo Carolus Goodyear primum vendidit condomium cummeum, nulla innovatio maior est comprobata a viris verpas involventibus. Vilelmus van Rensburg Africanus australis ex anno 2002 possidet diploma cuiusdam adminiculi condomialis, quod simile est Adnani alis virilibus. "At idem instrumentum e mercatu est sublatum, quia venditum erat opinione peius". Haec dicit Ercan Öksüz, locutor officialis negotiationis „Durex" Germanicae.
Etiam ipsi „Hot Rod" fabricatori condomiorum Britanno ante tres annos non bene successit vendere condomium quoddam ansatum, cui nomen erat "speedstrip applicator". At propter hanc rem Adnanus Tunovic nequaquam sollicitatur. "Illa figmenta non erant apta ad usum cottidianum". Alatum autem condomium solâ eâ de causâ introductum iri in usum cottidianum, quod adhiberi possit facillimê, "etiam a viro, qui sit tam scaevus quam homo Neanderthalensis inebriatus".
Hanc relationem d.5.m.Apr. a.2006 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: