Annus
2 0 0 6


10

ASTYNOMOS SCHOLAM RAPTIM PERQUISIVISSE

Telephona mobilia discipulorum pornoscopica

Ipsi astynomi experientiâ obdurati sunt consternati: Imagines scopemataque (orig. videos) quae inventa sunt in telephonis mobilibus scholâ Bavaricâ perquisitâ, legum poenis obligantur. Nonnulli telephonorum possessores sunt 14 annos nati.


Discipulorum telephona mobilia: Apud 15 discipulos inventa esse argumenta vetita

Immenstadt ex oppido Bavaricô – In summâ astynomi in Bavaricâ scholâ principali perquisita retinuerant 200 telephona mobilia – in quorum quindecim invenerunt scopemata violenta atque pornographica, nacistarum commendationem propagandam, imagines ad sodomiam ratione generis spectantes. Astynomi Immenstadtienses affirmaverunt telephonorum possessores pertinere ad annos scholares, qui essent inter septimum et decimum.

Locutor quidam dixit ipsos magistratōs veteranos consternatos fuisse de imaginibus argumentisque, quae telephonis condita essent. Discipuli haec instrumenta possidentes annos habent inter 14 et 18. Quibus nunc imminent causae poenales propter vetitae pornographiae et violentiae praedicatae possessionem et divulgationem.

Mater alicuius discipuli cum de scopematibus venereis violentisque rettulisset, director arcessivit astynomos. Idem dixit hac actione se voluisse tutari alios discipulos classium inferiorum. Discipulos inter se permutasse illa scopemata tempore pausae maioris in aulâ scholari locisve scholae circumiectis. Locutor quidam ministerii cultualis comprobavit hanc perquisitionem raptim factam. Rem patefactam esse quidem terribilem, sed casum singularem.

Hanc relationem d. 10.m.Mart. a.2006 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae