Annus
2 0 0 6


Bursae oeconomis suarum terrarum non congruant

Effectus bursarum oeconomias domesticas plus non sequi

Olim oliorum crediderunt oeconomistae indices principales bursarum syngrapharum societatum commercialium alicuius terrae - ut sunt exempli gratia DJIA index Americanorum, DAX Theodiscorum, CAC-40 Francogallorum aut FTSE 100 Britannorum - plus minusve congruere statui generali huius terrae rerum oeconomicarum. Ultimis tamen in annis - scribunt diurnarii analysatorii actorum "The Wall Street Journal" - congruentia talis magis magisque evanescit ob progredientem globalisationem mercaturae mundanae. Aliis verbis: si alicui societati commerciali in aliquo spatio temporis non bene contigit in terra patria eius, id non necesse significat eius condicionem financialem generalem male se tunc habuisse, nam lucrum haud parvum attrahere simul potuit e 'filiis' peregrinis necnon locutionibus pecuniae peregre susceptis. Et vice versa

Ecce, verbi gratia, licet altero trimestri huius anni GDP (productus domesticus generalis) Civitatum Unitarum cresceret multo lentius quam in prima quarta eiusdem anni parte, domus analytica S&P monstrat eodem tempore numerum societatum cum effectu (lucru) meliore opinato ter cum sex decimis (3.6) maiorem esse numero societatum, quae peiorem opinato lucrum tunc sibi comparaverunt. Item in Germania: index principalis bursae Francofortensis DAX ter tantum crevit ab anno 2003, dum productus domesticus Theodiscorum modico gradu circa 2.5% (in medio) per annum tunc progrediebatur. Analytici putant fontem lucri societatum Americanarum necnon Germanarum his supradictis temporibus mercatus imprimis Sinarum et Indiae fuisse.

Theoria a diurnariis "WSJ" monstrata etiam eo confirmetur, quod fluctuationem incrementi GDP adhuc plus minusve sequuntur valores syngrapharum maxime cum oeconomia domestica iunctarum - quae sunt certe obligationes a regiminibus civitatum emissae.

Scripsit Krakauer



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae