sssssss
De inexplicabilibus vulneribus
Medicus Joma Alsaka (quem in imagine aspicis) Gazae
maximum nosocomium Alshefa appellatum dirigit: quem rete
televisificum Italicum RaiNews24 de inexplicabilibus vulneribus,
quibus Palaestini affecti sunt, interrogavit.
"Tales oris plagae videbantur, - inquit - ut victimae vel
a propinquis amicisve agnosci non poterant. Interdum iaculorum
fragmenta neque oculis neque imaginibus radiographicis
comperiebantur sed vulnera tantum. Ustiones etiam gravissimae
usque ad ossis superficiem inventa sunt. Iecinora adeo minutim
fracta erant, ut maximum fragmentum non amplius trium
millimetrorum extenderetur; intestina vulnerata et combusta
itemque pulmones, sed nullum fragmentum ex metallo ibi erat.
Nullo modo partes illae corporis sanari possunt neque membra
restitui: nam non minus quadraginta aegrotantibus membrum aliquod
resectum est. Consilium mundanum creandum est, quod summa cum
libertate de rebus istis investiget. Nam puto aut phosporo aut
armis summa cum vi e longinquo agentes aut radiis LASER exercitum
usum esse. Quae arma ubicumque interdicta contra Palaestinos ad
experimenta perficienda adhibita sunt."
Diurnariis retis Italici respondit legatus Israëlianus in
Italia exercitum minime armis legibus ac pactionibus mundanis
interdictis uti.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|