29
CERTAMEN INSOLITUM
"Mulcationem anguillariam" declaratam esse illegitimam
Incolae ipsius Lyme Regis, cuiusdam viculi in litore Angliae australis siti, coacti sunt, ut in futurum abstineant aestivâ delectatione tralaticiâ: Postquam aliqui tutor bestiarum minatus est factum iri manifestationem, qua talis delectatio publicê vituperaretur, magistratûs statim interdixerunt, ne pergeret fieri annua „mulcatio anguillaria".
Londinio ex urbe – Ab incolis huius viculi per 32 annos talis eventus piscinus praeparatus est ad Britanniae Societatem Necessitatis Marinae Servatoriam (RNLI) fovendam et ad milia hominum accolarum atque philotheororum delectanda. In hoc certamine instituendo facti erant duo greges, qui inter se pugnaverant mortuis anguillis unum dimidiumque metra longis, quas affixerant funibus.
Societas RNLI his pugnis efferatis finem imposuit, cum aliqui tutor bestiarum minatus esset per totam Britanniam factum iri manifestationem, qua mulcatio anguillaria publicê vituperaretur. Richardus autem Fox inventor huius certaminis causam interdictionis annuntiatam dixit esse „ridiculam". „Quomodo negligamus iura bestias tutandi, si bestiae iam sunt mortuae?"
Ken Whetlor burgimagister illum tutorem bestiarum appellavit „ignavum temeratorem quietis", qui sustulisset incolarum delectationem innocuam. "Certê mox isti tutores bestiarum nobis narrabunt turpem etiam esse capturam scombrorum escîs factam." Diurnarii autem illius "Sun" commendaverunt, ut viculani ad certamina athletica Britanniae tralaticia exercenda in abyssis marinis quaeritent aliam piscium speciem.
Hanc relationem d.29.m.Iul. a.2006 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/
Scripsit Nicolaus Gross
|