Finis somniorum de oeconomia libera universali?
Finis somniorum de oeconomia libera universali?
Post quinque annos paciscendi sine ullo
effectu finitus est 'circuitus Dohanensis' (a Doha, urbe
Catarensi, ubi congressus oeconomicus mundanus anno 2001 habitus
erat) negotiationum 150 terrarum mundi de portoriis minuendis, a
Syndicatu Mercaturae Mundanae (WTO) ministratarum. Civitates in
mercatura mundana praepotentes - USA, UE, Sinae, Iaponia,
Brasilia et India - non potuerunt modos invenire portoria apud
eas valentia mercibus necnon officiis importatis imposita ita
minuere, ut omnibus simul placeret.
Maximi negotiationibus detrimenti sit 'bellum' inter Unionem
Europaeam et Civitates Unitas Americae - altera pars altreram
invicem ream calamitatis vocat, accusantes se non vero velle
politicam protectionismi suorum agricolarum abolire. Rixa ambarum
maximi detrimenti praesertim terris tertii mundi erit, quarum
exportatores saepe non possunt portoria hodierna civitatum
occidentalium solvere. Haec terrae pauperiores flagitaverunt, ut
portoria mundana gradu 52% minuta, expensa autem agricolas
protegentia gradatim revocata essent.
Portoria minuta, si secundum consilia praeterita WTO
introducta essent, prodirent statim - ita saltem putat moderator
generalis WTO Pascal Lamy (in photographema) - 66
milionibus hominum, hodie sub limine paupertatis viventium et
insuper productum universalem annualem 100 saltem miliardibus
eoronum augerent.
Scripsit Krakauer
|