Annus
2 0 0 6


G8 to give trade a push amid strains over Mideastwww.

Quem ad finem proceres mundi convenerunt?

(forsitan tantum ad salmonibus vescendum?)

Rectores octo ditissimarum nationum in aedibus Russorum imperatore regnante exstructis apud oram pluviam Finnici sinus die dominico concordes statuerunt, post dies XXX se consilium capturos esse, ut pactionem de frugum mercatura ante quinquennium in Arabico oppido Doha obsignatam concluderent; qui adesse voluerunt etiam Brasiliae Sinarum Indiae Mexici et Africae Australis rectores et praesidentes, ut pactionem universalem de commerciis agere inciperent, quam adhuc conficere nequiverant. Summae difficultates sunt in auxiliis USAe agricolis praeditis, in deminutione portoriorum ab Unione Europaea frugibus exteris impositorum, in patefaciendis pauperum nationum foris mercatoriis ad bona operasque hodierna ratione confecta.

Praesides USAe Bush et Brasiliae Lula da Silva conatus duplicari commendaverunt, ut diuturnae immobilitati finis imponatur. "Pro certo habeo nunc consilium capiundum esse - ait praeses Brasilianus Ludovicus Ignatius Lula da Silva - nam omnibus, qui de re agunt, nullus dolus est, ideo rectoribus ipsis inter se colloquendum est." De auxiliis Africae ferendis, a Britannico Antonio Blair praeterito anno propositis, a praesidente vero Russorum neglectis cum ONUs et Unionis Africanae legatis disputatum est: dixit Annan nonnihil a conventu Scotico apud Gleneagles factum esse, sed plura abhinc perficienda esse.

Nullam communem sententiam denique habebant qui convenerant de adaucto petrolei pretio neu de difficultatibus ob Iraniae ambitiones vi nucleari utendi: quorum concordia fora mercatoria paululum sedare potuisset.

Scriptum hoc Caren Bohan et David Clarke, in situ interretiali Reuters die XVII mensis Iulii MMVI editum, de conventu Sancti Petriburgi agit. Pars illa tantum, quae de rebus oeconomicis agit, selecta et in Latinam conversa est.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae