Annus
2 0 0 6


De Freudianis somniis

De Freudianis somniis

Centesimo quinquagesimo anno post Freud natum non paucae symbolae de eo eiusque opere editae sunt. Quarum autem aliae munera ea, quae Freud scientiae psychologiae necnon psychiatriae dedit, in medio proferunt; aliae de eius sententia de homine societateque versant; non paucae eius vestigium maioris momenti in cultu quam in scientificis rebus fuisse aperte declarant. Igitur de ipso eiusque opere sententiae diversae esse videntur: aliis enim Segismundus Freud non alius nisi summo ingenio praeditus homo, aliis vero pseudoscientificus vir esse videtur. Ceterum unum ex eius clarissimis muneribus de somniorum interpretatione vel explanatione vice instrumenti psychoanalyticae doctrinae versat.

Freudiana libera associetate in hoc erat, ut invitaret aegrotum, commoda positione collocatum, saepissime in lecto stratum, ad aperte atque palam de quibuscumque rebus cogitaret loquendum. Aliquando enim ea associetas libera quodam verbo necnon sententia a psychiatra proposita duci poterat. Freud enim ipse id phaenomemon, quod ipse defensionem nominavit, saepe animadvertit: quotiens "id" aliquod suggerebat, "egomet" censuram imponens respondebat.

Qua de causa Freud tanti habebat somnia, auxilia necessaria artis psycoanalyticae. Nam per somnii tempus defensio a memet exercitata valde minor quam in vigilia apparet, eo quod, Freud iudicante, somniis examinatis data e libera associetate obtenta expleri bene possent, Idcirco Freud regalem viam artis psychoanalyticae explanationem somnium appellavit.

Hoc autem facile videri potest quanti Freud hanc viam habebat, quod eo in opere nomine "Traumdeutung" ("De somniorum explanatione" more Tedesco) anno 1900 edito permultae revisiones mutationesque ab ipso confectae sunt. Non vero aliter interpretari possunt verba ea, quae amico quodam cui nomen Fliess, cui munus medicus, Berolini habitanti, miserit: "Imaginare" inquiebat "o amice, hac in domo aliquando marmoream tabulam futuram talia exprimentem : hic, die 24 mensis Iulii anno 1885 doctori Segismundo Freud somniorum explanatio patefacta fuit".

At valde exigua huius libri acceptio initio facta est: tantum enim sexcenti numeri editi sunt, quorum primo anno ducenti viginti octo venundati fuisse creduntur. Ceterum ad hanc primam editionem consummandam octo anni necesse fuerunt.

Onirica symbologia

In somniis Freud duas susbstantias cernebat: alteram patentem, alteram latentem, id est, in somniis, Freud existimante, pars patens inest, quae nulla interpretatione eget, sed in latente parte somnii sensus aliquantulum deformatus atque personatus apparet. Nam per somnii tempus meimet munus vigilans atque defendens valde minor quam in vigilia esse videtur, sed nullo modo evanescit. Idcirco Freud quattuor leges regentes hanc somniorum speciem distinguebat: 1) magna pars somniorum substantiae nihil aliud nisi visuales imagines, ita ut quodcumque conceptuale iudicari possit plastica repraesentatione gaudeat. 2) quodcumque patens elementum plurimas cogitationes latentes repraesentare valet. 3) emotionalis substantia e re propria secernetur et alteri re pauco momento gaudenti aut secundario coniungitur. 4) latens substantia ope symbolorum patefacitur.

De onirica symbologia dici debet, cognito pondere a Freud ipso libidini necnon "Lust Prinzip" ("voluptatis principio") tributo, sexualia symbola ita frequentia esse in eius explanatione ut paene quaeque somniata imago referta susbstantia sexuali appareat.(Halle vero 102 symbola repraesentantia organum genitale masculinum, 95 femeninum atque 55 sexualem coitum numeravit).

Hodierno autem die Freudianae de natura necnon explanatione somniorum theoriae non modo pondere atque acceptione carent, sed etiam plane compertumst eas nullo scientifico fundamento gaudere. Videamus igitur paucis verbis id quod hodie de somniis sciri credatur.

Primum omnium scitur quodque somnium a viribus sentientibus quibusdam signari. Kleitman quidam scientificus vir inter primos, qui vim diversorum stimulorum sententium in imaginum somniatarum susbstantia recognovit, numerari potest. Eo iudicante dum adpliques luminosum stimulum in tempore nomine MOR (Motus Oculares Rapidi), quod est tempus id, in quo homines somniamus, quarta in parte vicum somnia appareant ea, in quibus lux magni momenti fit; sin de stimulo acustico agimus, sonitus imagini somniatae magnum pondus prope decima in parte vicum habet.

Sed stimula tactilia in prope dimidiis vicibus maximi momenti sunt. Berger quidam, verbum Sheila, cuius Angla pronuntiatio simillima Tedescae Schiller fit, repetens, discipulum quemdam somniare se librum poetae Tedesco nomine Schiller reliquisse in aula adeptus est. Item verbum repetum Jennie fuit atque vir fures arcam effregisse ("jemmy" Angla vox est significans vectis, id est, instrumentum effringendo aptum) somniavit.

Somniatum atque oblitum

Celeritas autem, qua somniatum de memoria evanitur, valde comperta. Si vero quis somnians expersgiscatur, in memoria tenet prope omnia quae somniavit; cras mane is scaenas meminit, sed non iam singulas res. Sin personae eae, quae earum somnia, e quibus adhuc somniantes expergefactae sunt, singillatim describere rogantur, post non multos dies, haec somnia rememorant, sed fragmenta modo in memoria tenent, et lacus inter haec fragmenta elementis eis, quae continuationem rebus somnniatis dare valeant, implere temptant.

Qua de causa Egger quidam dicere solebat oblivionem totam eius, quod somnniatum est, pauci, sed partialem oblivionem maximi momenti atque gravitatis esse, nam quicumque imaginatione utans ea incohaerentia fragmenta ex praeterito somnio habito implere temptaret. Talis enim proclivitas, quibuscumque communis, facere non potest quin fidelitatem somniorum ab aegrotis doctori Freud relatorum, quorum ope ipse Freud explanationem faciebat, dubiam incertam falsam fiat.

Ut iam antea dictum est, paene omnia somnia in tempore nomine MOR accidit. Tota duratio somnii MOR adultae personae cuiusdam in duabus horis nocturnis peragitur. Sed nullo modo per hoc totum tempus somniamus, nam celeritas qua imagines evolvuntur, celeritas ea quae nihil vero tempore pertinet, nota peculiaris somniorum fit.

Etsi non per totum tempus nomine MOR somniatur, tamen homines somniamus in singulis temporibus somnii MOR, id est, tribus aut quattuor temporibus. Quis autem se somniare per quattuor diversa tempora singula nocte putaret ? sed in valido numero personarum id factum plane atque aperte compertum, quod valet ad hoc firmandum: quod somniatum, celereriter oblitum!.

Hodierno autem die truncuencephalica colinergica et adrenergica puncta, quae somnium MOR causant, satis comperta. Haec enim puncta systemata limbico atque puncta mnesica (ea quae de memoria curant) acuunt, eo quod somniatas imagines, substantia afficiente-commovente praeditas, appareant. Corticis autem cerebralis regimine absente, eae imagines fragmentatae atque dispersae fiunt, atque in eis ullam symbologiam quaerere ad nihil pertinet atque absurdum plane videtur.

Haec symbola a Ludovico Maria Gonzalo, doctore anatomiae Universitatis Navarrensis, scripta et ex ephemeride nomine ACEPRENSA capta atque in Latinum conversa nostrae carae EPHEMERIDI ab Ansgario Legionensi

Scripsit Ansgarius Legionensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae