Diamond facility starts to shine
De Adamante et socolata
In media provincia meridionali Oxoniensi (South
Oxfordshire) eminet magnum aedificium cantho simile, ubi
machina immanis continetur unde fragmenta materiei
illustrabuntur: quae machina "Fons adamantinae lucis" (Diamond
Light Source) appellata, cuius pretium circiter CCC miliones
Anglicarum librarum (CCCCL miliones euronum) fuit, plerumque a
moderatoribus Regni Coniuncti persolutum, post menses sex parata
erit. In medio aedificio stat synchrotron, id est machina
particularum acceleratrix ad radium tam validum creandum apta,
quo studiosi materiem usque ad moleculas atomosque inspiciant.
Nam, si electronum radio motum, cuius velocitas fere eadem
atque lucis est, vi magnetica imponas, iter inflectitur et lux
synchrotronica (synchronoelectronica), id est electronum simul
pervectorum, generatur. Electrones, vehementer ex vacuo tubo
proiecti, iterum atque iterum per magnum anulum circumvehuntur,
dein per alterum maiorem anulum, unde eorum vis paulatim
deminuitur: inde radii ad materiem penetrandam oriuntur, quorum
undae longitudo a microundis usque ad radios X extenditur. Lux
Adamantina longe vehementius fulget quam radii X, quibus medici
in nosocomiis uti soliti sunt. Primum mense Iulio radium fulgidum
Adamas emisit, quem in imagine adposita aspicis, post menses vero
sex sine ulla intermissione nisi reficiendi causa radios
proiciet.
Sperant periti scientiae physicae se ita atomorum ordinem in
metallis magneticis, habitum materiei singulariter compressae aut
torrefactae, moleculas proteinarum et viri (*) alicuius
perspecturos esse, vel quomodo in socolata conficienda moleculae
migrent.
(*) virus, -i
Scripsit Herimannus Novocomensis
|