Annus
2 0 0 6


Parricîdam triplicem sumpsisse hydrocyanum

Parricîdam triplicem sumpsisse hydrocyanum

Ulmâ ex urbe. Vir, qui habetur pro parricîdâ triplici Erbachensi, secundum relationem corporis obducti ipse se necavit veneno hydrocyano. Qui iuvenis 20 annos natus postquam parentes et aviam 25 globulis pistolii capiti iniectis necavit, collaboratricem Universitatis Ulmensis pistolio minatus coegit, ut sibi daret hydrocyanum.


Photographema Friderici (Frederick) Jinwoo Haase, iuvenis vicenarii, qui inventus est mortuus.

Investigatione chemico-toxicologicâ causa mortis definitivê explanabitur. In corpore iuvenis mortuo, quod inventum est in Ulmae tribu Lehr, nulla inventa sunt exteriora vulnera mortifera.

Astynomi interim explicaverunt, quomodo haec tragoedia familiae facta esset: Iuvenem quondam chemiae studiosum primâ luce diei Lunae primum in communi habitaculo Erbachensi pistolio necasse patrem 64 annos et matrem 57 annos natam dormientes. Deinde idem iuvenis semicoreanus necavit aviam suam 92 annos natam in gerontocomio prope sito habitantem..

"Facinus incredibiliter crudele"

Volfgangus Zieher, actor publicus Ulmae superior, dixit illos tres homines interfectos esse modo incredibiliter crudeli. Corporibus mortuis perquisitis certo constat aviam necatam esse quinque, patrem sex, matrem quattuordecim globulis in caput proiectis (inter eadem parricidia pistolium compluries erat recarricandum). Cur ira et odium Friderici in ipsam matrem versa maximê omnium efferbuerint, ab astynomis sic explicatur: Idem iuvenis videtur vehementissimê doluisse aspectu sui asiatico, propter quem matri culpam attribuit. Fridericum problemata psychica passum et desolatum in dies plures spectasse scopotaenias violentas (i.e. scopotaenias - Angl video tapes - , quae scatent scaenis crudelissimis). Propter anancasmos (i.e. fictiones animi coacticias) idem iuvenis intra spatium annorum 2002 et 2004 a psychiatro curatum esse. Zieher dixit Fridericum mensibus proximis praeteritis denuo et fortius talibus anancasmis correptum esse.

Parricidia videntur facta esse ratione praedispositâ


Volfgangus Zieher actor publicus superior

Astynomi in autocineto parricidae invenerunt duas epistulas valedictorias. In litteris machinâ scriptis iuvenis vicenarius homicidia confessus singillatim explicat. Itaque astynomi opinantur eadem homicidia ex longo tempore iam esse praedisposita. Altera epistula apparet post parricidia facta esse manu scripta. In eâdem Fridericus scribit se, cum facinora sibi animo non finxerit fore tam atrocia, nunc non iam scire, quid facturus sit.

Parricidam quaeritatum esse magnâ actione astynomicâ

Postquam familiares suos interfecit telis mortiferis, idem vir vicenarius in Universitate Ulmensi collaboratricem sectionis scientificae nosocomii universitarii pistolio minatus coegerat, ut sibi daret 20 aut 50 gramma hydrocyani. Deinde aufugerat. Plures quam 300 astyphylaces die Lunae perquisiverant amplissima aedificia in locis universitariis sita. Promulgata erat investigatio publica.


Locus quo corpus parricidae mortuum est inventum.

Denique eo quod quidam testis indicavit se illum iuvenem vidisse in loco septentrionali prope aedificia universitaria sito, inventum est corpus Friderici mortuum. Canes astynomici heri tempore meridiano eundem sagiverunt in Ulmae tribu Lehrianâ. In eius cingulo infuit pistolium cum duabus embolothecis completis; ceterum invenerunt hydrocyanum raptum. Iuxta se Fridericus posuerat poculum et vas quoddam, cui inerant partes substantiae venenosae residuis.

Inventa esse arma armorumque catalogos

Idem iuvenis ab astynomis refertur fuisse „amator armorum". In eius conclavi astyphylaces invenerunt armorum partes et catalogos. Sed idem neque habuit chartam arma possidendi neque diploma armarium – neque ullus familiae alius talia possedit. Quomodo Fridericus acceperit pistolium, adhuc ignotum est. Idem iuvenis propter problemata psychica tempore vernali cum studium chemiae abrupisset, opere vacaverat.

Hanc relationem d.15. m.Iul. a.2006 in Badeniae-Virtembergae actis diurnis interretialibus, quae appellantur „swr" (südwestrundfunk, http://www.swr.de/nachrichten/bw/) inventam in Latinum convertit Nicolaus Groß moderator sedis interretialis, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae