Annus
2 0 0 6


05

DE URSI BRUNONIS FINE TRAGICO

d.05.m.Iul. a.2006 (S. May)

De ursis nos non solemus legere nisi de illis, qui versantur in silvis Canadianis. Tamen ex huius anni mense Maio quidam ursus a diurnariis „Bruno" vocatus migravit per regionem limitis Austriaco-Bavarici. At idem Bruno ex compluribus septimanis circumvagatus interim est mortuus. Bruno enim horâ quartâ minutâ quinquagesimâ (4.50 h) prope Lacum Spitzing in Bavariae Superioris circulo Miesbach situm telis perfossus est trium venatorum.

Hubertus Weinzierl, praeses Germanicae unionis naturae tutandae, vehementissimê luget finem ursi tragicum necnon vituperat, quod bestia est necata. „Haec" inquit „est solutio problematis omnium stultissima". Oportuisse Germanos agere animis quietioribus de primo urso immigrante. Aliis in terris ursos et homines convivere pacificê. „Solâ in Germaniâ de tali bestiâ sumitur supplicium capitale".

Fieri potuisse, ut magistratûs remunerarentur possessores ovium, quas Bruno dilaniasset, et aptis rationibus eundem e vicis fugarent. Porro Hubertus praeceptor naturae tutandae dixit sperandum esse Brunonis consanguineos Germaniam per magnas ambages vitaturos esse. Denique idem addidit famam magistratuum „Rei publicae liberae" (Bavariae), qui libenter contenderent se esse naturae tutores optimos, Brunone necato per longum tempus esse obscuratam.

Adhuc incertum est, quis Brunonem necaverit. Sed constat hoc non factum esse a venatore professionali aut saltuario publicae silvae forestis Bavaricae. In illâ regione esse etiam cynegesia (theod. Reviere) communia vicorum propinquorum, in quibus venari solerent partim conductores venationis partim venatores professionales.

Per complures septimanas magistratûs frustra conati erant ursum Brunonem capere vivum. Ne Finno quidem venatori ursario bene famato contigerat, ut canibus specialiter condocefactis Brunonem cum sagivisset, circumveniret et caperet vivum. Itaque die Lunae concessum est, ut Bruno sclopetando necaretur. Die Saturni eandem bestiam a compluribus birotariis montanis adhuc conspectam esse Lacum Soin in circulo Miesbach situm pernatantem.

At finis huius ursi tragicus habet quosdam effectûs ad homines. Unio venationis Bavarica et Varnerius Schnappauf Bavariae minister circumiectorum (qui est partis christiano-socialis) et Antonius Steixner consiliarius municipalis Tiroliensis iam aliquot decurias acceperunt epistularum electronicarum, quibus inscripta sunt verba increpatoria et odiosa, immo minae homicidiales. Manfredus Wölfl, commissarius ab urso (orig.„Bärenbeauftragter") dixit se, ne periclitarentur sclopetatores, neque pansurum esse, quis Brunonem necaverit neque, quo modo.

Fama fert corpus Brunonis nunc infartum iri, ut exhibeatur in museo. Non potest excogitari vitae ursinae finis tristior atque inhonestior.

******

d.06. m.Iul. a.2006

Monumentum Brunonis ursi mirabilis

Amatores Brunonis bestiae rapacis non desinunt memoriam ursi insignissimi celebrare. In Pariete Rubro monte Alpium Bavaricorum, ubi idem ursus septimanâ praeteritâ erat sclopeto necatus, nonnulli homines ignoti collocaverunt crucifixum, cui inscriptum est nomen Brunonis, et crucem ligneam velamento lugubri ornatam. Quod monumentum floribus et ursulo lusorio esse ornatum a diurnariis „Mercurii Monacensis" refertur.

In Ebay domo auctionum interretiali ursus mortuus interim compluribus rubricis propriis celebratur. In memoriam Brunonis praebentur merces, quales sunt t-camisiae condolentiae et imagunculae mortuariae et vexilla Brunonis autocinetica. Andreas Lengen locutor die Iovis dicit tales merces persaepe emi: „Multi homines" inquit utuntur occasione, qua Brunonem honore afficiant ultimo". Klaus Waschetzky, qui subhastat merces Brunonis memoriales, dixit se iam vendidisse 70 camisias, quibus inscripta essent verba „Bruno - qui vitam dedit pro libertate". Necnon praebentur taeniae Brunonis amicales et vestigia brancarum Brunonis, quae dicuntur esse vera.

Biologi Musei historiae naturalis Vindobonensis a ministerio circumiectorum Bavarico dicuntur affirmavisse ursum mortuum reverâ esse illum, qui ex Italiâ venisset ibidemque nomine „JJ1" appellatus esset. In comitiis provincialibus a socialistis interrogati magistratûs ministeriales affirmaverunt hanc bestiam interfectam esse normis venatorum ethicis strictê observatis.

(N24.de, Netzeitung)


'Bruno' ursus Bavariae unicus flebiliter necatus

d.28. m.Iun. a.2006

******

Guntherum velle plastinare Brunonem

Guntherus de Hagens, famosus *necrurgus sive *plastinator cadaverum, cupit cadaver Brunonis ursi nuper necati. Diurnarii actorum diurnorum, quae dicuntur „Bild" rettulerunt Guntherum velle eandem bestiam monstrare in spectaculo suo dubiae famae, cui nomen est „Mundi corporum". "Equidem volo Brunonem conservare in aeternum, demonstrare eius vim muscularem eiusque sceleton" idem plastinator subobscurus a diurnariis dicitur dixisse.

Porro Guntherus explanavit se non egêre pelle ursinâ. "Corpus Brunonis si in laminas dissecuero, etiam demonstrabo canalem globuli sclopetarii ballisticum et pulmonem afflictum." Ut grates referat pro cadavere tradito, idem plastinator a diurnariis refertur velle donare alicui organisationi bestias tutandi decem milia euronum.

Ursum possessionem esse Liberae Rei publicae Bavaricae

At Varnerius Schnappauf Bavariae minister circumiectorum, qui est partis christiano-socialis (CSU), Brunonem tractare vult alio modo. Qui ursum Bavariae illustrissimum vult infercire conservandum et collocare in „Museo Hominis et naturae". Cui consilio acriter adversatur Antonius Scherer, burgimagister vici Schliersee (qui nulli parti politicae est obnoxius). Idem burgimagister postulat, ut Bruno infertus collocetur in vico suo idemque ursus (cui nomen officiale est "JJ1") fiat monumentum, quo manifestetur magistratûs responsales ineptê fecisse de urso, quem vocassent „problematicum".

At magistratûs ministerii circumiectorum Bavarici procul dubio affirmaverunt Brunonem collocatum iri in Monacensi Museo Hominis et Naturae, quae pertinet ad Castellum Nymphenburg. Cum ursus est possessio Liberae Rei publicae Bavaricae, verisimile est optatum illius Antonii burgimagistri non expletum iri.

Brunone necato multa iam sunt oblata indicia poenalia: non sôlum actoribus publicis Monacensibus, sed etiam aliis magistratibus accusationis. Rudolfus Hödl actor publicus superior dixit: "Indicia poenalia nobis offerri non desinunt - apud nos nunc sunt quindecim". Quibus indiciis in ius vocantur Varnerius Schnappauf minister circumiectorum Bavariae (qui est partis christano-socialis) et venatores, qui Brunonem sclopetando necaverunt.

(N24.de, Netzeitung)

******

d.05. m.Iulii a.2006  

Sedes venatorum praealtas esse destructas

Tutores bestiarum ulcisci Brunonem

De fine Brunonis ursi tragico tutores bestiarum sunt indignatissimi. Nonnulli eorum volunt Brunonis mortem ulcisci eo quod destruunt venatorum sedes praealtas.

Hannoverâ ex urbe - Ante septimanam Bruno „ursus problematicus" primâ luce telo venatoris fataliter transfossus mortuus est - ex eo tempore tutores bestiarum sunt indignatissimi. In Germaniâ Septentrionali congregatio est facta nominis „Brunones ulciscentes", ut propter „necationem nefastissimam" animalis biennis punirent illos, qui in culpâ esse sibi viderentur: venatores. Compluribus serris armati iidem tutores bestiarum pugnacissimi destruxerunt in urbis Hannoverae circumiectis nonnullas sedes venatorum praealtas. Deinde in interreti confessi sunt se hanc rem fecisse.

In epistulâ confessoriâ a coetu Hammaburgensi publicatâ, qui appellatur „Liberatores bestiarum", nuntiatur decuria impetuum facta esse in sedes venatorum praealtas. „Brunones ulciscentes" declaraverunt se esse ursi Brunonis commilitones et postulaverunt, ne usquam necarentur „animalia non-humana a venatoribus". Quamquam iidem tutores bestiarum utuntur methodis sat asperis, non tantum progrediuntur, ut petant ipsam vitam venatorum. Nam dicunt se sedes praealtas serrâ semper tam vehementer tractare, ut totae invertantur (ne venatores, si detrimentum eosdem lateat, periclitentur sedem ascendentes).

Post mortem Brunonis ante septimanam factam ingens grando vituperiorum in magistratûs iniecta est - immo minae factae sunt horribiles. Berolini manifestaverunt asseclae Brunonis sententiâ promulgatâ, quae est „Nos omnes sumus Bruno" postulantes, ut venatio aboleretur. In magnis taeniis dilucidis legebantur verba quae sunt: „Omnes venatores sunt necatores Brunonis!" Officiales ministerii circumiectorum Bavarici, quorum mandatu ursus est telis perfossus, acceperunt litteras aculeatas, quibus inerant minae homicidiales. Cooperatores ministerii nominibus indictis diurnarios „Mercurii Monacensis" certiores fecerunt se accepisse telephonemata et epistulas electronicas minacissimas, quibus inessent verba „Te quidem cultro scarifabo!" aut similia. „Quibus minis" cooperatrix ministerii inquit, „impedior, ne dormiam".

Contra has actiones irae atque ultionis horribiles magistratûs Bavari et Austriaci iterum se defenderunt, quod ursum necaverant. Varnerius Schnappauf, Bavariae minister circumiectorum, postulavit, ut „mensurae rationis restituerentur". Idem diurnariis „Actorum diurnorum Norimbergensium" dixit tutores bestiarum eo, quod homicidio praemonendo minati essent venatoribus et magistratibus et politicis, fines vituperationis licitae transgressos esse. Cum omnes scientistae istunc ursum affirmavissent hominibus esse periculosum, necessarium fuisse, ut ad vitas hominum tutandas sclopeto necaretur. Similia dixit Franciscus Krösbacher, supervisor gubernii Tiroliensis supremus. Qui sclopetationem ursicidalem dixit esse actum defensionis necessarium. Forte fortunâ tantum factum esse, ut nullus homo eodem urso affligeretur. Ursum se gesisse more insolito et periculoso.


Bruno, te non obliviscemur!
Crux lignea Brunoni dedicata

Has relationes d.28.m.Iun., d.5. et 6. m.Iul. in periodicis „Netzeitung" et „Der Spiegel" inventas e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae