Annus
2 0 0 6


Battles loom after reformists winby Jonathan Gorvett in Kuwait CityFriday 30 June 2006 12:

De contentionibus in Cuvaitia imminentibus

Licet candidati renovationis fautores plerasque sellas senatorias occupaturi sint, mulieribus primum eas appetentibus in nulla XXV provinciarum victoria data est. Et cives, qui suffragia tulerunt, et observatores de rebus futuris solliciti sunt, ad lites ac discordias expavescentes. Ghanim Al Najjar, magister Universitatis Cuvaitiae de rebus politicis peritus, magnam commutationem factam esse putat: consensus, mulierum praecipue, ad candidatos renovatores migravit. Etsi LVII centesimae adultorum femininum sit, nunc primum in regno ad sinum Persicum sito mulieribus facultas data est et suffragia ferendi et sellas senatorias occupandi; praeterea, cum plerique milites comitiis interesse vetiti essent, multo maior pars muliebrium suffragiorum fuit. Nulla candidata electa est, quamquam una quidem ex XXVIII electum iri sperabatur: optimus mulierum exitus candidatae Rula Dashti contigit, in decima insula Cuviaitiae Urbis, regni capitis.

Meliora exspectanda fuisse et feminarum spem deceptam dixit praeclarus diurnarius Yousef Al Jassem, cum plerisque candidatis femininis L tantum suffragia data sint; Ghanim Al Najjar vero in provinciis quibusdam candidatarum illarum exitum faustum facit, quae (duae tresve tantum) virtute praestabant, si primum eas comitiis interfuisse consideres; ceterae vero tantum ad mulierum ius honorum comprobandum concurrebant.

Senatum novum arduae controversiae exspectant, cum renovatores, aurei mali colore Ucrainorum more notati, perdifficile societatem victricem integram servare possint: ubi sunt tum conservatores Islamici, e. g. Waleed Al Tabatabaei muliebris suffragii adversarius, cum liberales, qui Cuvaitiam ad civitatum occidentalium mores vergere exoptant. Omnes luteam fasciam ferentes Veneris die victoriam celebraverunt. Monirah Al Eidan, iuvenis qui ad candidatae Nabila Al Anjari electionem operam dedit, perturbationem et chaos fore putat, quod plurimi greges renovationi faventes invicem alii cum aliis contendunt.

Primum novi moderatores creandi sunt: XV senatores a phylarcho ipso delecti sunt neque ullam factionem politicam consituere licet; ex more familiae regiae est consilium capere, cui ministrum regni fieri liceat. Minister primarius hodiernus Sheikh Nasser al-Mohammed Al Sabah, phylarchi nepos, sellam summam servaturus esse dicitur, aliquis ceterorum a munere motum iri. Nonnulli renovatores se senatoriis conventibus interfore negant, si praefectis petroleo et communicationibus addictis magistratus continuati erunt, qui de corruptela necnon ineptitudine a renovatoribus accusati sunt; quas accusationes vehementer denegant rectores. Sed post comitia minae graviores factae sunt: Yousef Al Jassem discrimen acre de ministris istis fore dicit: si phylarchus ad patriam reconciliandam exitum comitiorum observet, ita moderatores deligentur, ut magni voluntas civium habeatur; rectores maximam renovatorum petitionem explere possint, provincias ex XXV ad V ad comitia habenda deminui, ut suffragiorum emptio et ambitus evitentur. Si haec lex probata erit, aut senatus dimittendus est ad comitia novo more habenda, aut senatus manebit usque ad annum MMX, cum nova regula valebit.

Sunt etiam qui vehementius rectores reprehendant, de familiae regiae munere disputantes: senator Islamicus Al Tabatabaei sibi gratum esse dixit, Cuvaitiam regnum legibus temperatum fore, "Regni Coniuncti Britannici more, ubi cuipiam ministrum primarium fieri liceat.". Alii familiam Al Sabah ut iuris et libertatis defensorem faciunt, sicut candidata Al Anjari: familiam regiam minime a munere depellendam esse, quod cives libertatem donaverit. Etiam de rebus oeconomicis novo senatui agendum erit: num societatibus exteris facultas danda sit puteos petrolificos possidendi, quod iure nunc nulli alienigenae permittitur; utrum vectigalia usque ad hunc diem in civitate illa ignota instituenda sint an non. Diurnarius Al Jasseem "Aestum non desinere puto - inquit - nec tantum de caelo loquor!"

Scriptum hoc diurnarii Jonathan Gorvett in situ interretiali Al Jazeera pridie Kalendas Iulias MMVI editum in linguam Latinam conversum est.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae