Ubinam Deus erat?
Ubinam erat Deus? Potius, ubinam Christiani?
Post orationes pontificis Romani Benedicti XVI in campis
internecionis Auschwitz et Birkenau habitas, opinionem suam in
actis ecclasiarum evangelicarum Italicarum "NEV"
demonstravit Daniel Garrone, magister Instituti Theologici
Valdensis - constat Valdenses maximam ecclesiam protentantismi in
Italia esse -. De scripto acta Italica "ADISTA"
referunt.
« Silientia facundius et inquietius verbis pronuntiatis
eloquuntur, omissa effanda post dicta sequuntur. Cur, Domine,
tacuisti? cur omnia ista passus es? ubi Deus diebus illis? cur
tacuit? Quae verba populi Iudaei ad Deum in psalmis invenimus.
Aliter tamen res se habuissent, si interrogationes illae ab
Auschwitz morientibus vel superstitibus enuntiatae essent, quam a
Christiano loca cruciatus visitanti, quondam a neglegentibus seu
correis seu scelerum participibus Christianis circumdata.
Neque nazistis imperantibus neque annis sequentibus ecclesiae
Christianae Deum Abraham Isaac Iacob invocaverunt, ut pro sui
populi salute ageret. Pontifici non "ubi Deus" sed
"ubi Christiani? ubi ecclesiarum principes?"
postulandum fuit, non de "obscuro Dei consilio" sed de
claris Christianorum culpis disserendum fuit, de antiquo et
inveterato usque ad Shoah odio Christianorum adversus Iudaeos
atque de odii illius partibus in nazistarum excidiis. Pontifici
admonendum fuit, odium in Iudaeos nefastam faciem celebratarum
"Europae Christianarum radicum" fuisse, ab oratoribus
et theologis Christianae religionis cuiusvis necnon ab episcopis
cardinalibus pontificibus, neque ab "aviis filiis
Ecclesiae" divulgatum esse.
Nam post praeteriti temporis peccatorum confessionem vera
reconciliatio tam saepe in oratione citata fieri potest: inde
memoriae purgatio graves quaestiones historicorum non effugisset.
Pontifex vero historiam Germanorum sic interpretatus est, quasi
in populo grex scelestorum mendacibus promissis dominatus esset,
illo velut instrumento feri dominatus abusus. Quae opinio falsa
esse videtur: pro certo habemus nullam Germanorum oppositionem
"mali personarum pompae" (ita Bonhoeffer dixit) fuisse,
nisi a raris exceptionibus, quas pontifex minime citavit,
scilicet a discipulis Rosae Albae et a coniuratis classis
praefecti Canaris. Si haec omnia commemorata essent, ecclesia
etiam caeno et cruore hominum foedata visa esset neque ei facile
in Auschwitz eloquium fuisset. In verbis pontificis Benedicti,
ecclesia in vicem omnium populorum de omnibus culpis loqui
potest, quod ipsa denique culpis omnibus careat: ipsa velut super
partes omnia reconciliat et purgat.
Cur demum pontifex "ut filius Germani populi" non
Germanice sed Italice orationem habuit? Quae lingua, apud
Auschwitz nefaste resonans, pari cum gravitate horrorem illum
quem ipsa expresserat eiurare potuisset. Vel potius Benedictus
Wilhelmi Brandt recordari potuisset, qui silentio genu flexit:
plura eloquitur Germanus obmutescens quam Germanus Italice
loquens. »
Scripsit Herimannus Novocomensis
|