Annus
2 0 0 6


Bestialis numeri superstitio intrare noctu atque necare visa

Bestialis numeri superstitio intrare noctu atque necare visa

Reverendissimus in urbe Barrancabermeja Columbianorum Episcopus, dominus Jaime Prieto Amaya, auctoritates heri rogabat cavere ac vigilare supersitionem, ne qua populum pernicie affligat. Neque enim timor solum, sed manifesta et popularis illa superstitio circa numerum Bestiae nocte superiore commoverat saevam cuiusdam "satanicorum gregis" crudelitatem ad patrandum nefas: nempe tres avunculi totidemque consobrini, ad summam VI homines, quibuscum Javier Mauricio Parra Vergara degebat, exanimes in habitatione sua inventi sunt. Javier Mauricio Parra, XXVII annorum iuvenis, quem consuetudine "metallicae musicae" cantiones auscultasse, vestes nigras armillasque alienae artis gesisse constat, confessus dicitur "conspirasse se cum praesumpta secta satanicorum", -qui hora circiter XII p.m. convenerint ad Parrae domum, eiusque familiares inermos decollarent. Sic fieri debuit secundum testes de prima manu, propterea quod : 1) paucis ante horis coram vicinis Javier Mauricio praedixerat "hac nocte aliquid evenire debet"; et quod: 2) quum custodes ad locum pervenerint, ipse Javier aderat foedo trementibus murmure labris contemplans in quadam charta diaboli vultus. In eadem habitatione comperti sunt VI madentes sanguine cultri, totidemque victimarum corpora caesa, cruentaque vestigia passim impressa iuvenilibus calceis. Superstes mater fuit et avunculus alter, nomine Arismed, quem per custodes civitatis in adiuncta imagine aspicere licet. Probe ergo, quamvis tarde in funestum istius familiae casum, dominus Prieto Amaya rogationem suam ad auctoritates fecit. Ecce autem in Novo Testamento unde proveniat tantae superstitionis origo: "Hic sapientia est: qui habet intellectum computet numerum Bestiae, numerus enim hominis est: et numerus eius est sescenti sexaginta sex". ('Apocalypsis Ioannis', XIII, 18).

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae