Annus
2 0 0 6


Álvaro Uribe praesidenti alterum cum Georgio W

Álvaro Uribe praesidenti alterum cum Georgio W. Bush colloquium erit

Albam Washingtoniae Domum rursus aspiciet Columbianus qui proximis 28 Maii comitiis praeses iterum creatus fuit, quique iam iam iturus per Columbianos ex Washingtonia legatos nuntiatur, ad sermonem domino Bush vocatus ab ipso, eundemque conventurus hora X demptis V minutis sive (14:55 GMT) aliquo venientis septimanae die. Siquidem postera die comitiorum diei dominus Bush quin electum telephonaret non omisit, gratulatusque confirmavit, adhortans, ut ope utatur omni sua ad "narco-tromocratas" debellandos, ad Foedusque Liberi Commercii provehendum... tamen, talem ille vocationem non erat recusaturus. Istud autem commerciale Foedus, -quod animos colloquentium occupaverat etiam in superiore Februarii conventu, ubi dominus Uribe Washintoniae adfuit-, nondum viget, neque perfectum est, sed pendet, sed spectat donec pangatur ex ambabus sanciaturque partibus. Ceterum neque rei p. Columbianae legati retulerunt, neque nos conicere audemus, quae ultra ea dominus Uribe per hanc Washingtoniae peregrinationem sit acturus.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae