Cum plus libertatis,
Cum plus libertatis, tum melior vita
Percontatio rerum oecomicarum periti Miltonis Friedman, ab
ephemeride Theodisca "Handelsblatt" modo publicata
HB: Es, domine Friedman, propugnator
liberalismi oeconomici, cui rei totam fere suam vitam donasti.
Cogitasne te hanc pugnam vicisse?
MF:
Si mundum intueris, ubique fere vides crescentem ultimis viginti
annis numerum hominum, qui liberalibus aut aliquantum saltem
liberalibus condicionibus vitae utuntur: ita exempli gratia in
pristina Unione Sovietica necnon, mutatis mutandis, in Sinis et
India. Hodie nemo iam defendit socialismum ipsius sensus, id est,
ubi civitas se gerat ut proprietor societatis possideatque omnia
media fabricandi - tale hodie tantum in Corea Septentrionali
videbis. Maior pars virorum eruditorum hodierni mundi credit
liberaliora fora prodesse progressui humanitatis.
Si tamen inspiciam denuo crescentem auctoritatem civitatis -
qui processus in Europa, sed non tantum ibi, plane ultimis annis
monstratur - re vera vix me victorem credere possum.
HB: Nonne ergo contigit Europae ulltimis in
decennis in talibus rebus solvendis ut deregulatio, privatisatio
necnon limitatio influentiae singularium civitatum?
MF: In Europa plus minusve regnat stagnatio,
progressus est nullus libertatis, in tali saltem modo, qualis ab
Instituto Frazeriano ut findamentum aestimationeis attribuitur.
Memoranda sit hic regula: cum plus libertatis, tum melior vita.
At Europa Occidentalis stagnatione corripitur, quia cives eius
suis civitatibus regulatoriis fines ponere nesciant aut nolint.
HB: Sit ergo USA nobis optimum exemplum?
MF: Nullo modo. In USA post finem alterius
belli mundani usque ad annum 1980 regnabat ineffrenatus
socialismus, expensa socialia regiminis hoc spatio temporis plus
quam duplicaverunt. Reagan hunc incrementum cohibuit, sed non
minuit - abhinc haec expensa plus minusve eadem sunt. Exemplum
bonum hodie non USA, sed terrae progredientes sunt.
HB: Quomodo hodie inspicis theorema tuum
monetarismi, quod sine dubio vicit in oeconomia mundana?
MF: Effectus agendi summarum argentariorum
civitatum sunt sine dubio meliores, effectibus abhinc viginti
annos comparatis, quod deinde in minoribus pretiis effectum habet,
passu inflationis clare stabiliori. Haec bonum fundamentum sunt
transactionibus financialibus peragendis: qui mutuum dant aut
mutuantur non debent tantopere curare de pecunia credita inflanda.
Quod maxima ex parte profuit progressui oeconomico mundi
ultimorum 30 annorum.
Milton Friedman, anno 1912 Neoeboraci natus,
est unus primorum oeconomistarum XX saeculi. Anno 1976 praemio
Nobeliano donatus est pro theoremate monetarismi, quod ipse
evoluisset. Contra dominantem tunc in disciplina oeconomica
rationem aetatismi a Britanno John Maynard Keynes creatam
divulgatamque, Friedman postulavit limitationem auctoritatis
civitatis in re oeconomica. Clades communismi in Europa et Asia
confirmet eius sententiam.
Annis 1980-88 fungebatur Friedman munere consultoris
praesidentis USA Ronald Reagan. Consilia oeconomica dabat quoque
ministrae primariae Britanniae Margaritae Thatcher necnon
dictatori Chiliensi Augusto Pinochet.
Scripsit Stanislaus
|