Annus
2 0 0 6


Exercitus Columbianus aufert cives

Exercitus Columbianus aufert cives

Vespera Iovis diei 1 Iunii huius anni 2006 vidit ut quidam IV legionis milites, civili autem habitu vestiti, vectique celeri raeda, nota Renault Symbol, mercatorem quendam nomine Saul Lamfrey interceptum in itinere vallis de Aburra raperent, eundemque auferrent ab amplexu sponsae, ut nihil hodie (lunae dies est) de ipso sciatur. Sed paucas post horas, capti a custodibus civitatis "milites" isti, civili habitu palliati, factum suum raptumque civem negare nequiverunt, quum in raeda -Renault Symbol- qua quidem vehebantur, inventae sunt possessiones supradicti mercatoris, -argentum eius et gemmae et II telephonia portabilia, -quae argumenta veluti clamantibus testibus non refellenda videntur. Hi ergo milites iudicatum iri nuntiantur haud per tribunalia militaria, ut moris est, sed ab iudicibus ordinariarum causarum, quo veritas coram omnibus in civitate clarius luceat. Id enim non solum est iustum, sed accidit etiam quum exercitus, necnon aliae Columbianorum auctoritates, tam malam tempestatem transeunt, ut iam fere turpiter agere videantur: superiore die Maio 22 decem viri a pugna contra pharmaca delecti, iidemque peritissimi, per insidias occisi sunt a "militibus" qui fortasse oboedirent in scelere quibusdam pharmacorum mercatoribus. Alii milites accusantur cruciatuum in castris sub specie tirocinii admissorum, ab aliis militibus dicuntur ablati cives, quorum nomina postea ut rebellium in pugna occisorum vulgarentur.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae