Annus
2 0 0 6


Physicos Americanos materiam efficere velle, quae res invisibiles reddat

Physicos Americanos materiam efficere velle, quae res invisibiles reddat

Quis non desiderat vestem, quae dominum invisibilem reddat? Investigatores Americani nunc modum hoc efficiendi invenerunt.

Articulo in periodico "Scientia" („Science") publicato explicant, quomodo undae lucis res apta materia vesititas circumfluere possint. „Lux", inquit David Smith, unus exploratorum, „aliaque undae electro-magneticae circumibunt rem illam et post eam denuo apparebunt, tamquam numquam separatae essent." Ita fere aqua lapidem rotundum in flumine iacentem circumfluit.

Unum autem adhuc impedimentum est: Materia talis nondum effici potest. David Smith et collegae eius etiam anno MM demonstraverunt materias quasdam lucem non reflectere, sed circum se ducere posse. Nunc autem eis primum contigit arte mathematica minutatum describere, qualis esse deberet talis materia.

Rationem mathematicam difficilem esse negat Smith: „Nihil est in ea, quod non ante L vel C annos potuerit computari." Neque tamen tunc instrumenta apta fuisse, ut materia talis efficeretur; quod investigatores Universitatis Duke nunc iam conantur facere.

David Schurig, collega Davidis Smith, putat eam materiam cum ad bellum utilem fore, tum ad multa alia: „Exempli gratia", inquit, „undae lucis poterunt circum officinam foedam duci, quae prospectui litoris pulchri obstat." Etiam signa radiophonica facilius mitti posse putat, nam et illa sunt electro-magnetica. etiam arceri radii electro-magnetici ea materia poterunt; quod placebit eis, qui timent, ne radii valetudini noceant.

Scripsit Caecilia Koch



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae