De decurione pictore
De decurione pictore
In Styria Austriae provincia suspicio est, qua decurionem quendam, qui otio se tabulis pingendis dare solet, studium suum officio contra legem immiscuisse suspicantur.
Josephus Eisner (Factioni Populari Austriacae adhaerens) praefectus oppidi Unterpremstätten ad Graecium (Graz) siti accusatur, quod pro rebus sibi probandis tabulas, quas pinxerat, vendidisset. Si quis res suas a decurione cito probari uoluisset, hunc petiuisse, ut tabulas emeret, ferunt. Quidam homo negotiis intentus, qui aedificium nouum illo in oppido extruere parabat, sibi tres picturas emendas fuisse affirmat. Quibus emptis mox id aedificari licuisse. Se ne eligere quidem potuisse, quod acciperet. Cum etiam antea coactus esset, ut opera decurionis ad ius suum exequendum emeret, demum satis esse dixit et nomen eius detulit. Eisner quidem, postquam a munere motus est, se innocuum esse ait. Omnes ultro tabulas pictas mercatos.
Scripsit Martinus Zythophilus
|