Annus
2 0 0 6


06

De terrae motu in Perside

Nocte ante diem pridie Kalendas Apriles terrae motus ingens in regionibus Persidis ad Occidentem vergentibus ingens terrae motus montes et vicos percussit, ut saepe iam recentibus annis apud Persas evenerat. Maxime regio Lorestania icta est: Motus quintum aut sextum gradum Richterianum in urbe Dorud attigerunt, in proxima autem regione Hamedam percepti sunt. Ducenti vici affecti esse narrantur, quorum nonnulli solo adaequati sunt. Vitam amisisse pridie Kalendas Apriles LXX homines relati sunt, MCC vulnera accepisse. Vis electrica et rete telephonicum omnino interrupta sunt, multi tamen undique concurrerunt, ut auxilia et tebernacula ferrent: nam plerique incolae Dorud sub divo manserunt, timentes ne iteratis quassationibus aedificia in se corruant.

Omnes crebrorum et ingentium terrae motuum in Persarum terra meminerunt, quorum maximus huius saeculi anno MMIII totam antiquam urbem Bam, in regione orientali sita, solo aequavit: tunc XXVI milia hominum (horrendum dictu!) naturae vi simul interfecti sunt. Interea moderatoribus Persicis hoc tantum cordi est, energia nucleari uti atque arma mortifera forsitan exstruere.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae