Annus
2 0 0 6


04

De reclamationibus in Alba Russia

Foro Octobri a custodibus publicis iussu praesidis Lukashenko secluso, viae Minsk a reclamantibus tentoriis occupatae sunt, qui magna voce "Bene Albae Russiae!" conclamant, astynomis per totam mediam urbem invigilantibus. Veneris die milites forum Octobrem inierunt, ut centena in vincula vi deferrent. Saturni die creatio rei publicae Albae Russiae celebratur, quae paucos per menses anno MCMXVIII libertatem servavit. Alexander Milinkevich, adversarius praesidis Lukashenko, se multitudinem per vias Minsk quoquo modo convocaturum esse confirmavit.

Unionis Europaeae legati quomodo moderatores Minsk erga reclamantes se gerant exspectant, ut quid faciant constituant: iamdiu tamen observatores denuntiaverunt inique comitia praeteritae septimanae habita esse: ideo moderatores Unionis poenas contra rectores Albae Russiae moliuntur, e. g. initum praesidis Lukashenko in civitates Unionis interdictionem. Similia excogitat nuntius praesidens USAe Bush, quamquam aliter rectores Russi de re eadem cogitent, frustra vanas causas interponi.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae