Annus
2 0 0 6


02

Lukashenko se vicisse adfirmat, adversariis de ambitu incusantibus

Multa millia fautorum oppositoris Milinkevich (quem in imaginem aspicis) in Albae Russiae capite Minsk vespere congregati sunt, ut contra praesidem rei publicae Lukashenko reclamarent, ipsum de ambitu incusantes: nam Lukashenko longe maiorem partem suffragiorum se obtinuisse tertia hora post comitiorum finem sine dubio ullo confirmavit seque vi tumultum quemvis repressurum esse addidit. Dux oppositorum se magnum consensum apud populum obtinuisse declaravit sibique partem maiorem suffragiorum attribuendam esse, si aequa comitia habeantur, praeterea se minime populum seditioni et robori exciere umquam voluisse.

Constat ante comitia plerosque cives interrogatos se regiminis oppositoribus favere dixisse, nonnullos praesidis adversarios in vincula coniectos multosque observatores exteros ex Alba Russia expulsos esse. Quapropter coram fautoribus suis in foro Minsk postulavit Milinkevich, ut iterum comitia aequa habeantur: nam suffragia nuper habita "rem ridiculam" appellavit.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae