00
De tumultu iuvenum in tota Gallia
Iovis die centena milium iuvenum per vias et fora totius
Galliae contra novam legem, a rectore supremo Dominico de
Villepin ad laborem iuvenum increscendum latam, vehementer
reclamaverunt: ex qua minores XXVI annos nati per annos duo ab
incepto labore sine ulla causa a domino dimitti poterunt. Legem
ingratam non solum iunioribus sed etiam ceteris civibus Galliae
confirmatum est per opinionum explorationem. Ante fores
celeberrimae universitatis Lutetiensis, quae Sorbona appellatur,
cuius aedificia per aliquot dies occupata sunt, discipuli saxa et
vitreas lagoenas contra custodes publicos coniecerunt, qui aqua
saliente et vaporibus lacrimogenis responderunt. Similia in
octoginta urbibus totius Galliae facta sunt: praeter Lutetiam
maximae turbae iuvenum Massaliae, Burdigalae, Gratianopoli (Grenoble),
Augustoriti (Limoges) et in urbe maritima Le Havre vias
occupaverunt.
Veneris die praeses Gallorum Iacobus Chirac, sollicitus de
civili discordia, adfirmavit rectores paratos esse de lege tam
acriter impugnata colloquendo omnesque ad moderationem hortatus
est: nam die Saturni societates operariorum et discipulorum
Lutetiae Parisiorum amplissimum concursum reclamantum
convocaverunt, quo sperant unum milionem hominum conventurum
esse.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|