98
Milosevic cordis ictu periisse (re vera?)
Rumores ex tribunali mundano Hagae die Solis rettulerunt
Slobodan Milosevic, quondam praesidem Jugoslaviae, cordis ictu
vitam in vinculis amisisse: cuius cadaver, praesentibus nonnullis
medicis a mortui propinquis necnon a rectoribus Serbiae missis,
accurate examinaverant eodem die medici Batavi, quibus iudices
tribunalis mundani munus causam subitae mortis investigandi
mandaverant. Ita cognitum est reum neque suapte neque cuiuslibet
manu periisse: quod nonnulli suspicati erant, postquam rete
televisificum Batavum indicaverat medicamenta alia, atque illa
quae ipsi praescripta erant, mense Ianuario in cella captivi
inventa esse, idemque sanguinis Milosevic examinatores
comperisse.
At Milosevic patronus Francogallicus Iacobus Vergès, a
diurnario retis televisifici TF1 interrogatus, tribunal Hagense
"interfectorem" appellavit: cum rei culpam comprobare
non possent, inquisitores eius mortem ante sententiam vehementer
optavisse ideoque aegrotanti captivo facultatem curationes et
remedia libere eligendi denegavisse, gravitatem morbi
increscentes. Zdenko Tomanovic, cuius consiliis Milosevic
utebatur, iam litteris moderatoribus Russiae denuntiaverat
pharmaca leprae et tubercolosi medendo apta inopinate captivo
comparata esse, ut toxicis assumptis interiret. Denique Leo
Bokeria, medicus Russus sanguinis cursus morborum peritus, cuius
curationes Milosevic denegatae erant, suspicatus est nullum
medicamentum ab ipso adsumptum esse, ne veneno interficeretur.
Iudex requirens Tribunalis Hagensis, Helvetica Carola Del
Ponte, nullius culpae sibi consciam esse confirmavit: medicamenta
reo cotidie a custodibus tradita esse, quorum officium non erat
vigilare, utrum recte assumerentur an non, .
Duae inquisitiones de morte Milosevic coeptae sunt, altera a
tribunali mundano, altera ab investigatoribus Batavis.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|