Copias ad pacem servandam missas in Darfur diutius mansuras esse.
Copias ad pacem
servandam missas in Darfur diutius mansuras esse.
Unio Africana constituit copias in Darfur, regione Sudaniae,
ad pacem tutandam missas usque ad finem mensis Septembris operam
suam daturas esse, donec Nationes Unitae munus idem accipiant;
sic in capite Aethiopiae Addis Ababa Unio Africana et Consilium
securitatis ONUs deliberaverunt. Rectores Sudaniae summae rerum
traditioni adversantur, multitudo autem vias Khartoum implevit,
bellum sacratum contra "novos colonos", id est ONUs
milites, comminatus: pecuniam illam, qua ad commutandas copias
Nationes Unitae usurae sint, copiis iam missis muniendis
adhibeat. Iam duobus milionibus hominum patria derelinquenda
fuit, sed moderatores negant se cohortes Arabicas Janjaweed, quae
pessima scelera bello furente perpetraverunt, adiuvisse.
Nisi autem inteventui ONUs Sudaniae rectores consenserint,
eorum consilia observabuntur, quamvis amicitia Sudaniae et
Chadiae ob parva certamina et abigeatus rebellium apud fines
corrupta sit ideoque parva proelia ibi facta sint. "Spero
vim et genocidium in Darfur ad finem vergi" ait ministra
USAe rebus exterioribus addicta Condoleezza Rice, sed Nationes
Unitae adfirmant pacem "unguibus" retentam esse
Arabicasque militias campos exsulum et raedas auxilia afferentes
continuo adortas esse. Etiam adiutores ab ONU missi periculo
instante aufugiunt. In dies difficilius est cibaria ceteraque
auxilia profugis secure tradere.
Observatores autem reputant difficillimum rectoribus Sudaniae
esse mutationem cohortium recusare.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|