Annus
2 0 0 6


94

Italiae detrimenta colonici aevi Libyae sarcienda esse

Praeses rei publicae Libyae Muammar Gaddafi severam contionem concivibus suis Syrtibus per televisionem postridie Kalendas Martias habuit. Ante duas septimanas turma Libycorum in urbe orientali Benghazi sedem legati Italici obsesserunt, ut furorem contra blasphemas imagunculas ab actis diurnis Danis patefacerent - haec opinio apud omnes constabat. Dictator Libycorum per televisionem omnibus communicavit non contra Danos, sed contra Italicum legatum eiusque familiam iram Libycorum dirupisse, occupationis et tyrannidis Regni Italiae anno MCMXI coeptae memores: nam nullo modo detrimenta Libycis illata umquam sarcita sunt, quamvis et nosocomium et viam autoraedariam litoralem plus quam semel rectores Italiae frustra promisissent: cuius saevae occupationis bello secundo mundano interruptae fere omnes hodie obliti sunt.

Reclamantes legatum Italicum eiusque familiam interficere voluisse confirmavit praeses Libyae. Acerbe moderatores Italiae tyranno responderunt, praesertim minister Robertus Calderoli, qui post ea facta officio se abdicavit, qui impudenter tunicam imaginem Mahometum irridentem omnibus ostenderat, iram Muslimorum excitans.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae