Annus
2 0 0 6


Praesidens Taiwaniae (

SOLLICITUDO IN FRETO FORMOSANO

Praesidens Taiwaniae (Formosae) Chen Shui-bian dissolvit Lunae die Consilium Nationi Unificandae, quod ab anno 1990 studebat futurae readunationi Formosae cum Sinis. Quamquam praesidens dixit se non exclusurum ullum possibilem solutionem relationum trans fretum Formosanum habitarum, dissolutio consilii a Chen, qui aperte fautor independentiae Taiwaniae est, relationibus Formosae cum Sinis, necnnon cum USA, quae modeste Chen procedere cum quaestio "ambarum Sinarum" nuper monuerunt, sine dubio nocebit.

Consilium re vera non fungebatur ab anno 2000, postquam Chen praesidens terrae voluntate suffragatorum nominatus esset. Abhinc nulla conamina de unione futura cum regimine Sinarum Popularium a communistis moderatarum pacisci habebantur, at sola factio Formosiana, quae cum Pechino relationes oficiales tenet, est maior grex partis adversae - Kuomintang. Analytici monent tamen praesidem Chen non tam vehementer pro independentia huius civitiatis insularis propugnare posse, nam Taiwania iam hodie valde cum continente iungatur in disciplina oeconomica - plus quam milio negotiatorum emptorumve Taiwaniensium negotia in Medio Imperio faciunt, illinc saepisime maximam partem sui lucri ducentes. Nec a suorum auxilio semper se adiuvandum scire potest praesidens Chen - praeteritis enim ex sufragiis praesidentalibus anni 2004 habitis proportione tantum 50.11% : 49.89% victor evasit, candidatum factionis Kuomintang, Lien Chan, exigue superans.

Scitum est Chen velle referendo de independentia insulae apud Formosanos sententiam quaerere. Sinae autem bello, etiam nucleari, minant, si Formosa sui iuris terram fieri declaret.

Scripsit Nanompouphos



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae