Annus
2 0 0 6


90

Cruorem in Nigeria religionis causa effundi

Cruor copiosus assidue in Nigeria effunditur. Veneris die turba Islamicorum securibus ac facibus destrictis tum in urbe Kontagora quattuor Christianis aedibus cum in Potiskum cauponis aedificiis templis ignem admoverunt, mortem sex fidelibus inferens. In oppido autem Enugu, ubi religio Christiana praevalet, multitudo iuvenum Muslimos petisse narratur, homines saeve verberans meschitamque incendens; in urbe Christiana Onitsha constat forum mercatorium Islamicum "Muslim Hausa" appellatum ad ruinas et cineres redactum esse atque octoginta Mahometi fideles, quos adversarii securibus armati persequebantur, de ponte deiectos aut saeve laniatos esse, decem milia denique Islamicos in tuguriis perterritos latere, mortem effugientes.

Tumultus ante septem dies coeperunt, nam Muslimi, qui in regionibus septemtrionalibus Nigeriae plerumque vivunt, contra notas imagines nubeculatas prophetam Mahometum irridentes reclamaverant: circiter XXX Christiani ita interfecti sunt. In Nigeria meridionali Christiani, qui numero praevalent, "oculum pro oculo" parum evangelice obtinere voluerunt, novas caedes perpetrantes. Ado Bayero, dux communitatis Islamicae (imam) urbis septemtrionalis Kano, concives suos per radiophonicam emissionem exhortatus est, ut pacifice cum Christianis conviverent, ne homicidia et ruinae ex stultitia paucorum oreretur.

Diu discordia civilis ambarum communitatum perduravit: nam circiter decem milia hominum hanc ob causam ab anno undebismillesimo vitam amisisse referuntur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae