Annus
2 0 0 6


De suffragiis Haitianis

De suffragiis Haiti habitis, in insula Americana

Renatus Preval, qui praeses rei publicae Haitianae fieri cupiebat, consensum praevii praesidentis Ioannis Bertrandi Aristide accipiens, dimidiam partem suffragiorum non obtinuit ideoque adversarios de ambitu accusavit: tumultus populi inde in capite Haitiano Port-au-Prince evenerunt, ubi nonnulli vulnerati esse narrantur, quamvis ipse Preval fautores suos ad pacifice reclamandum invitasset. Qui tamen vias omnibus prohibere, deverticulum occupare, victoriam Preval tribui flagitare, arte in suffragiis computandis falsum exitum creatum esse confirmantes ne ei pars maior agnosceretur, quam adeptus ipse novus praeses Haitis sine ulla mora fieret. Ab initio enim diribitionis candidato Preval una et sexaginta centesimae consensuum attributae erant, sed diribitione fere perfecta undequinquaginta centesimae relinquebantur, dum longe abest secundus, Leslie Manigat.

Etiam senatus rei publicae simul deligendus est, ubi CXXIX homines sedebunt. Temporibus futuris miserrimae insulae pax etiam nunc exspectanda videtur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae