Decennis octavo necnon nono praeteriti saeculi inter economiae mundanae peritos iocose dicebatur Brasiliam iam iam in limine celerrimi
BRASILIANORUM REVOLUTIO SACHAREA
Decennis octavo necnon nono praeteriti saeculi inter economiae
mundanae peritos iocose dicebatur Brasiliam iam iam in limine
celerrimi incrementi stare et... semper ibi mansuram esse.
Sequentibus tamen annis nonagesimis oeconomia huius terrae sine
dubio robustius evolvere coepit, terraque ipsa titulum "tigridis"
regionis Americae Meridionalis - instar "tigridum"
Asiae Orientalis - sibi allexit. Anno tamen exeunte 2002, cum ex
suffragiis praesidentialibus victor inopinate evasisset
candidatus sinistrae partis Luiz Inacio "Lula" da Silva
permagna exspensa socialia pauperibus promittens, oeconomistae
maximo cum pavore de futuro statu rerum cogitabant. At hodie si
paginas actorum diurnorum "The Wall Street Journal"
aperis, invenies pretia syngrapharum societatum Brasilianorum,
praeter Russorum, maxima cum celeritate in mundo crescentia!
Indices enim 52 ultimarum septimanarum, quae ad societates maximi
momenti cuilibet terrae spectant, docent Russos hoc tempore gradu
123.9% crevisse, Brasilianos autem 66.7%. Si tamen ad solum annum
2006 spectes, invenies Brasilianos nunc celerius etiam quam Russi
crescere; hi enim ab initio anni incrementum 18.7%, illi 18.8%
monstrant (secundum data die 10 Februarii publicata).
Quid fit? In casu Russiae responsum est:
methanium (gasium naturale, petrogasium). Pretia petrolei iam per
nonnullos annos "ferociter" crescentia, annis 2004-2005
methanium, minime adhuc carus, tandem sequi coepit, at Russia
maximam in orbe terrarum copiam "caerulei" huius
alimenti ignis possideat - 27.6% totius mundi (secundum
"Oil and Gas Journal"). Quid tamen habent
Brasiliani? Haud parvum repositum petrolei, quod tamen ipsis
tantum satis est. Quid insuper? Cannam sachaream, quae imprimis
responsalis est pro optima recens statu oeconomiae Brasiliae! Ne
credas tamen, lector care, mundum statim ita sacharo delectare
coepisse, ut desiderium eius tam magnopere cresceret. Petitum non
est sacharum ad edendum, sed ad... vehendum! Est enim ultimis in
annis e cibo tantum in optimum alimentum ignis transformatum.
Quod praesidens USAe nunc demum polliceri suis incipit, nempe
conversionem e petroleo ad alia combustibilia (inter quae et e
plantis facta), Brasiliani modo attigerunt: ethanolium e
sacharicanna expressum comburentes iam 18% vehiculorum huius
terrae vehuntur. Et numerus hic in dies fere crescit...
Programma conversionis e petroleo in ethanolium regimen iam
anno 1975 coepit, sacharum tamen ad eius fabricationem necessum
semper maiori pretii fuit quam petroleum, ergo solis maximis
subsidiis publicis res pergi poterat. Ultimis tamen annis
petroleum iam tantopere carum factum est, ut fabricatio
combustibilis ethanolis e sacharicanna operae pretium sit.
Ethanolio magis magisque oculos mundi alliciente, crescit
etiam pretium ipsius sachari (anno 2005 in medio 37.1% in foris
mundanis). Praesentientes revolutionem in orbe alimentorum ignis
mercatores magnas copias sachari puri in bursis pro futuro usu
emantur. Ut dixit actis "The Wall Street Journal"
Michael Overlander, rector domus negotiatoriae commoditiorum
Sucden U.K.: Omnis quisque necnon mater eius hodie sacharum
album emit!
Ita - aiunt conservatistae occidentales - in Americali
Meridionali crescit numerus terrarum, ubi plus minusve insanis
tyrannis sinistrae partis aliquod donum naturae maximi momenti
praesto adsint: modice insanus "Lula" canna sacharea
fruitur, aperte mente capti Evo Morales (praesidens novus
Boliviae) petrogasio at praesertim coca apud Indianos abunde
crescente necnon Hugo Chavez (praesidens Venetiolae) copiis
ingentibus petrolei dominationem USAe in regione fortius
fortiusque aggreduntur. At in vicina Cuba, dictatore Fidele
Castro, praeter tabaccum in mundo optimum silvae verae
sacharicannae crescunt, adhuc ad sachari edenedi tantum
fabricandum adhibitae. Ne simus tamen nimis apocalyptici...
Scripsit Nanompouphos
|