47 - DE PHARAONE
DE PHARAONE VINUM BIBENTE
Pharaonem Tutankhamun vinum rubrum potavisse aiunt studiosi, qui accurate probaverunt relicta liquoris in amphoris in eiusdem sepulcro inventis. Constat vinum magno pretio apud Aegyptios haberi, cuius tamen color adhuc ignotum fuit. Grex Hispanicorum studiosorum hodiernis apparatibus (id est chromatographia liquida cum atomorum molis spectrometria coniuncta) extrahere potuit materiam quamdam, acidum syringicum appellatam, quae e " malvidina " in rubro tantum vino comperta creatur. Amphoris vinariis in sepulcris regum Aegyptiorum detectis inscriptiones imponebantur, quibus agricolae et vineae loci nomina hodierno more continebantur.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|