82
De imaginibus
nubeculatis prophetam Mahometum irridentibus
Duodecim imagunculae nubeculatae, quibis irridebatur
Mahometus, qui apud Muslimos summus propheta habetur, in actis
diurnis Danis praeterito mense Septembri editae, furorem toto in
orbe recentissime suscitaverunt; quamquam nonnulli de tumultibus
arte excitatis suspicentur, ob longum temporis spatium
interpositum. Non defuerunt qui, ex Arabicis civitatibus, ad
pacificam dialogum hortarentur: nam Jihad Momani, diurnarius
Iordanus, in actis hebdomadalibus "Shihane" quaesivit,
utrum honor fidei Mahometanae imagunculis ridiculis an victima
ante apparatum pelliculis imprimendis idoneum a raptore iugulata
magis afficiatur; qui diurnarius post paucos dies in vincula
coniectus est.
Mox tamen in plurimis civitatibus Muslimi reclamare coeperunt,
quod iniuria religio sua affecta esset: in regionibus Palaestinis
ab Iudaeis occupatis Hamas rebellionem conducere, domus legatorum
Daniae Beryti et Damasci obsideri et incendi, odium in
Occidentales augeri. Diuturne reclamatum est in Afgania, non
tantum contra aedificia Danorum et Norvegorum, sed etiam in
milites Occidentales qui iam diu ibi ad pacem restituendam missi
sunt: aliquot reclamantes necnon milites Afganos vitam amisisse
constat, undecim summatim. Etiam in urbibus Occidentalibus greges
Muslimi blasphemas imagines condemnaverunt: dux communitatis
Islamicae (imam) Mediolani, maximae urbis Italicae,
"Ira in dies increscit: - inquit - ignem mox nemo domare
poterit. Diurnariis istis, qui imagines contumeliosas ediderunt,
venia petenda est, moderatoribus autem Italiae curandum est, ne
talia abhinc repetantur. Cur religionem catholicam iniuria affici
non licet, ceteras autem fides irrideri toleratur?"
In civitatibus Occidentalibus acriter disputatur, utrum hoc
tempore iram Muslimorum suscitare oporteat an non, quantoque
pretio libertatem ita exercere liceat: forsitan inde ortum est
facinus horrificum, quo in urbe Turciae septemtrionali Trapezunte
sacerdos catholicus Italicus Andreas Santoro ab adolescente
inopinate missa vix celebrata interfectus est.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|