81
Demersam esse navem in Mari Rubro
Nox inter diem secundum et tertium mensis Februarii
interposita ut nefasta a plurimis Aegyptiis Sudanensibus et
Saudianis memorabitur: nam magna navis plerumque peregrinis
referta, qui loca Muslimis sacra rite adierant, in patriam ex
paeninsula Arabica iter facientibus, repente (horrendum dictu!)
demersa esse narratur: ex MCCCLXXVI hominibus, quorum CIV nautae
ceterique viatores fuerant, CCCC tantum in tutum recepti sunt.
Navis, cui nomen "al-Salam Boccaccio 98" fuit, ex
portu oppidi Saudiani Radiya postridie Kalendas Februarias solis
occasu profecta, Aegyptum versus per Rubrum Mare condendebat;
cuius imago media mocte ex detectionis instrumentis RADAR
appellatis inopinate evanuit. quam celerrime navigia aëronaves
atque helicoptera aequor perlustrare coeperunt, ut navigantibus
auxilium ferrent. Miseri superstites incendium in cellis, ubi
sunt machinamenta navigio movendo addicta, alto in pelago
exarsisse retulerunt, deinde navim sinistrorsum inclinatam,
denique submersam esse; nautas viatores hortatos esse, ut in
summam navem se conferrent, atqui ignem exstinguere non potuisse,
quamquam de salute omnes confirmare pergerent.
Praeses Aegyptiorum Hosni Mubarak, reclamans scapharum numerum
necessitatibus non suffecisse, investigatores ad rem accuratius
indagandam misit; sed mox diurnarii Italici compererunt navem,
ante XXXVI annos Stabiis (non longe a Neapoli) exstructam, anno
MCMXCI postremo accuratissime probatam esse, cum lex Aegyptiorum
moneret, ne navigia tantae molis diutius quam XXV annos aequora
percurrerent; sed vexillum Panamae malo sublatum longius
navigandi facultatem veteri navi concessisse.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|