Ioannem Rau virum praesidialem Germanum mortuum esse
Ioannem Rau virum
praesidialem Germanum mortuum esse
Ioannes Rau, qui ab anno 1999
usque ad annum 2004 Reipublicae Foederali Germanicae praefuit,
septuaginta quinque annos natus Berolini mortuus est. Rau diu
morbo gravi laboravit. Horstius Koehler praeses rei publicae ad
diem 7 mensis Februarii funus publicum imperavit.
Ioannes Rau anno 1931 in urbe Vuppertal filius
praedicantis natus est. Mature in rebus publicis versatus est.
Plures annos Partium Popularium Pangermanicarum fuit. Partibus
his anno 1957 dissolutis in partes Democratarum Socialium
transivit et ab anno 1958 conventui legatorum Rhenaniae-Vestfaliae
interfuit. Anno 1978 praepositus Rhenaniae-Vestfaliae creatus est.
Hoc munus usque ad annum 1998 obtinuit. Denique anno 1999 praeses
VIII rei publicae factus est. Laudes imprimis adeptus est, cum
anno 2000 in conventu legatorum Israelitarum primus Germanus
verba faceret. Ipse dixit se temporibus his duo officia praesidis
rei publicae videre: unum, quod pro Germanis omnibus diceret,
alterum autem, quod numero inferioribus vocem daret.
Pater et maritus Ioannes Rau
uxorem tresque liberos relinquit. Mors eius et domi et peregre
luctum excitavit.
Scripsit Stefan Weise Halensis
|